13
1 Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cor nua decem
et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius
nomina blasphemiae.
2 Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius
sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem
suam et thronum suum et potestatem magnam.
3
Et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata
est.
Et admirata est universa terra post bestiam,
4 et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae, et
adoraverunt bestiam dicentes: “ Quis similis bestiae, et quis potest pugnare cum ea? ”.
5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est
illi potestas facere menses quadraginta duos.
6 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen
eius et tabernaculum eius, eos, qui in caelo habitant.
7 Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere
illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et
gentem.
8 Et adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque
non est scriptum nomen in libro vitae Agni, qui occisus est, ab origine mundi.
9 Si quis habet
aurem, audiat:
10 Si quis in captivitatem,
in captivitatem vadit;
si quis in gladio debet occidi,
oportet eum in gladio occidi.
Hic est
patientia et fides sanctorum.
11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat
cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco.
12
Et potestatem prioris bestiae omnem facit in conspectu eius. Et facit terram et
inhabitantes in ea adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis.
13 Et facit signa magna, ut etiam ignem faciat de caelo
descendere in terram in conspectu hominum.
14 Et seducit habitantes terram propter signa, quae data sunt
illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant
imaginem bestiae, quae habet plagam gladii et vixit.
15
Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago
bestiae; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
16 Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et
liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus
suis,
17 et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet
characterem, nomen bestiae aut numerum nominis eius.
18 Hic sapientia est: qui habet intellectum, computet numerum
bestiae; numerus enim hominis est: et numerus eius est sescenti sexaginta sex.
|