14
1 Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo
centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius
scriptum in frontibus suis.
2 Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam
vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium
in citharis suis.
3 Et cantant quasi
canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo
poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui
empti sunt de terra.
4 Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines
enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex
hominibus primitiae Deo et Agno;
5 et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula
sunt.
6 Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem
evangelium aeternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem
gentem et tribum et linguam et populum;
7 dicens magna voce: “ Timete Deum et date illi gloriam, quia
venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et
fontes aquarum ”.
8 Et alius angelus secutus est dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon
illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes! ”.
9 Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce
magna: “ Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem
in fronte sua aut in manu sua,
10 et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in
calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum
sanctorum et ante conspectum Agni.
11 Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit,
nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et
si quis acceperit characterem nominis eius ”.
12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et
fidem Iesu.
13 Et audivi vocem de caelo dicentem: “ Scribe: Beati mortui,
qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a
laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos ”.
14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem
quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua
falcem acutam.
15 Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad
sedentem super nubem: “ Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur,
quoniam aruit messis terrae ”.
16 Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram,
et messa est terra.
17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo,
habens et ipse falcem acutam.
18 Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem,
et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “ Mitte
falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae
eius ”.
19 Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit
vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum.
20
Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad
frenos equorum per stadia mille sescenta.
|