16
1 Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem an gelis: “ Ite et effundite
septem phialas irae Dei in terram ”.
2 Et abiit primus et effudit phialam suam in terram; et factum
est vulnus saevum ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et
eos, qui adorabant imaginem eius.
3 Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est
sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari.
4 Et tertius effudit phialam suam in flumina et in fontes
aquarum; et factus est sanguis.
5 Et audivi angelum aquarum dicentem: “
Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec iudicasti;
6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et
sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt! ”.
7 Et audivi
altare dicens: “ Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua! ”.
8
Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere
homines in igne.
9 Et aestuaverunt homines aestu magno; et blasphemaverunt
nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut
darent illi gloriam.
10 Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et
factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore
11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus suis et
vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis.
12 Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum
Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt
ab ortu solis.
13 Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore
pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas;
14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui
procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei
omnipotentis.
15 Ecce venio sicut fur.
Beatus, qui
vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem
eius.
16 Et congregavit illos in locum, qui vocatur Hebraice
Harmagedon.
17 Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox
magna de templo a throno dicens: “ Factum est! ”.
18 Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terraemotus
factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis
terraemotus sic magnus.
19 Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates
gentium ceciderunt. Et Babylon
magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius.
20
Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
21 Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in
homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam
magna est plaga eius nimis.
|