19
1 Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo
dicentium:
“
Alleluia!
Salus et gloria et virtus Deo nostro,
2 quia vera et iusta iudicia eius;
quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua,
et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”.
3
Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”.
4 Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia
et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “
Amen. Alleluia ”.
5 Et vox de throno exivit dicens:
“ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius
et qui timetis eum, pusilli et magni! ”.
6 Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum
multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium:
“ Alleluia,
quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.
7 Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei,
quia venerunt nuptiae Agni,
et uxor eius praeparavit se.
8 Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo:
byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ”.
9 Et dicit mihi: “
Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “
Haec verba Dei vera sunt ”.
10 Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “
Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium
Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”.
11 Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui
sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et
pugnat.
12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius
diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse;
13 et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius
Verbum Dei.
14 Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis
albis, vestiti byssino albo mundo.
15 Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso
percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular
vini furoris irae Dei omnipotentis.
16
Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et
Dominus dominorum.
17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce
magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite,
congregamini ad cenam magnam Dei,
18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes
fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac
servorum et pusillorum ac magnorum ”.
19 Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum
congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum
exercitu eius.
20 Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui
fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae
et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis
sulphure.
21 Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui
procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.
|