21
1 Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et
prima terra abierunt, et mare iam non est.
2 Et civitatem sanctam
Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam
viro suo.
3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum
Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse
Deus cum eis erit eorum Deus;
4 et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra
non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt
”.
5 Et dixit, qui sedebat super throno: “ Ecce nova facio omnia ”.
Et dicit: “ Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ”.
6 Et dixit mihi: “ Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega,
principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
7 Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille
erit mihi filius.
8
Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et
veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno
ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ”.
9 Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas
plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “ Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni ”.
10 Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et
ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo,
11 habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo,
tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli;
12 et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim
et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quae sunt duodecim
tribuum filiorum Israel.
13 Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab
austro portae tres, et ab occasu portae tres;
14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super
ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
15 Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem
auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius.
16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta
est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia;
longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt.
17 Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor
cubitorum, mensura hominis, quae est angeli.
18 Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas
aurum mundum simile vitro mundo.
19 Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata:
fundamentum primum iaspis, secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus
smaragdus,
20 quintus sardonyx, sextus sardinus, septimus chrysolithus,
octavus beryllus, nonus topazius, decimus chrysoprasus, undecimus hyacinthus,
duodecimus amethystus.
21 Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae
portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam
vitrum perlucidum.
22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens,
templum illius est, et Agnus.
23 Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam
claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.
24 Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae
afferunt gloriam suam in illam;
25 et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit
illic;
26 et afferent gloriam et divitias gentium in illam.
27 Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens
abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
|