22
1 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam
crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.
2 In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum
vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et
folia ligni ad sanitatem gentium.
3 Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni
in illa erit; et servi eius servient illi
4 et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum.
5 Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque
lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in
saecula saeculorum.
6 Et dixit mihi: “ Haec verba fidelissima et vera sunt, et
Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis,
quae oportet fieri cito.
7 Et ecce venio
velociter. Beatus,
qui servat verba prophetiae libri huius ”.
8 Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam
audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec
ostendebat.
9 Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris.
Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba
libri huius; Deum adora! ”.
10 Et dicit mihi: “ Ne signaveris verba
prophetiae libri huius; tempus enim prope est!
11 Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat
adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc.
12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique
sicut opus eius est.
13 Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et
finis.
14 Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super
lignum vitae, et per portas intrent in civitatem.
15 Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis
servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!
16 Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super
ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ”.
17 Et Spiritus et sponsa dicunt: “ Veni! ”. Et, qui audit, dicat: “ Veni! ”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.
18 Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius:
Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro
isto;
19 et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius,
auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae
scripta sunt in libro isto.
20 Dicit, qui
testimonium perhibet istorum: “ Etiam, venio cito ”.
“ Amen. Veni, Domine Iesu! ”.
21 Gratia Domini Iesu cum omnibus.
NOVA VULGATA - Bibliorum Sacrorum Editio
|