PRAEFATIO
AD LECTOREM
(TRIUM EDITIONUM CLEMENTINARUM)
In multis,
magnisque beneficiis, quae per sacram Tridentinam Synodum Ecclesiae suae Deus
contulit, id in primis numerandum videtur, quod inter tot Latinas editiones
Divinarum Scripturarum, solam veterem ac vulgatam, quae longo tot saeculorum
usu in Ecclesia probata fuerat, gravissimo Decreto authenticam declaravit. Nam, ut illud omittamus, quod ex recentibus
editionibus non paucae ad haereses huius temporis confirmandas licenter
detortae videbantur: ipsa certe tanta versionum varietas, atque diversitas
magnam in Ecclesia Dei confusionem parere potuisset. Iam enim hac nostra aetate
illud fere evenisse constat, quod sanctus Hieronymus tempore suo accidisse
testatus est, tot scilicet fuisse exemplaria, quot codices; cum unusquisque pro
arbitrio suo adderet, vel detraheret.
Huius autem veteris ac vulgatae Editionis
tanta semper fuit auctoritas, tamque excellens praestantia, ut eam ceteris
omnibus Latinis editionibus longe anteferendam esse, apud aequos Iudices in
dubium revocari non posset. Qui namque in ea Libri continentur (ut a maioribus
nostris quasi per manus traditum nobis est) partim ex sancti Hieronymi
translatione, vel emendatione suscepti sunt; partim retenti ex antiquissima
quadam editione Latina, quam sanctus Hieronymus communem et Vulgatam, sanctus
Augustinus Italam, sanctus Gregorius Veterem translationem appellat.
Ac de Veteris quidem huius, sive Italae
editionis sinceritate atque praestantia praeclarum sancti Augustini testimonium
exstat in secundo Libro de Doctrina Christiana, ubi Latinis omnibus
editionibus, quae tunc plurimae circumferebantur, Italam praeferendam censuit,
quod esset, ut ipse loquitur, verborum tenacior cum perspicuitate sententiae.
De sancto vero Hieronymo multa exstant veterum Patrum egregia testimonia: eum
enim sanctus Augustinus hominem doctissimum, ac trium linguarum peritissimum
vocat, atque eius translationem ipsorum quoque Hebraeorum testimonio veracem
esse confirmat. Eundem sanctus Gregorius ita praedicat, ut eius translationem,
quam novam appellat, ex Hebraeo eloquio cuncta verius transfudisse dicat: atque
idcirco dignissimam esse, cui fides in omnibus habeatur. Sanctus autem Isidorus
non uno in loco Hieronymianam versionem ceteris omnibus anteponit, eamque ab
ecclesiis Christianis communiter recipi ac probari affirmat, quod sit in verbis
clarior, et veracior in sententiis. Sophronius quoque, vir eruditissimus,
sancti Hieronymi translationem non Latinis modo, sed etiam Graecis valde
probari animadvertens, tanti eam fecit, ut Psalterium et Prophetas ex Hieronymi
versione in Graecum eleganti sermone transtulerit. Porro qui secuti sunt, viri
doctissimi, Remigius, Beda, Rabanus, Haymo, Anselmus, Petrus Damiani,
Richardus, Hugo, Bernardus, Rupertus, Petrus Lombardus, Alexander, Albertus,
Thomas, Bonaventura, ceterique omnes, qui his nongentis annis in Ecclesia
floruerunt, sancti Hieronymi versione ita sunt usi, ut ceterae, quae pene
innumerabiles erant, quasi lapsae de manibus Theologorum, penitus obsoleverint.
Quare non immerito Catholica Ecclesia sanctum Hieronymum Doctorem maximum,
atque ad Scripturas sacras interpretandas divinitus excitatum ita celebrat, ut
iam difficile non sit illorum omnium damnare iudicium, qui vel tam eximii
Doctoris lucubrationibus non acquiescunt, vel etiam meliora, aut certe paria
praestare se posse confidunt.
Ceterum ne tam fidelis translatio, tamque in
omnes partes Ecclesiae utilis, vel iniuria temporum, vel impressorum incuria,
vel temere emendantium audacia, ulla ex parte corrumperetur, eadem sacrosancta
Synodus Tridentina illud Decreto suo sapienter adiecit, ut haec ipsa vetus ac
vulgata Editio emendatissime, quoad fieri posset, imprimeretur: neque ulli
liceret eam sine facultate et approbatione Superiorum excudere. Quo Decreto
simul typographorum temeritati ac licentiae modum imposuit, et Pastorum
Ecclesiae in tanto bono quam diligentissime retinendo, et conservando,
vigilantiam, atque industriam excitavit.
Et quamvis insignium Academiarum Theologi in
Editione vulgata pristino suo nitori restituenda magna cum laude laboraverint;
quia tamen in tanta re nulla potest esse nimia diligentia, et codices
manuscripti complures et vetustiores Summi Pontificis iussu conquisiti, atque
in Urbem advecti erant; et demum, quoniam executio generalium Conciliorum, et
ipsa Scripturarum integritas ac puritas ad curam Apostolicae Sedis potissimum
pertinere cognoscitur; ideo Pius IV Pontifex Maximus pro sua in omnes Ecclesiae
partes incredibili vigilantia, lectissimis aliquot sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalibus, aliisque tum Sacrarum litterarum, tum variarum linguarum
peritissimis viris, eam provinciam demandavit, ut vulgatam editionem Latinam,
adhibitis antiquissimis codicibus manuscriptis, inspectis quoque Hebraicis,
Graecisque Bibliorum fontibus; consultis denique veterum Patrum commentariis,
accuratissime castigarent. Quod itidem institutum Pius V prosecutus est. Verum
Conventum illum ob varias, gravissimasque Sedis Apostolicae occupationes
iamdudum intermissum, Sixtus V Divina providentia ad summum Sacerdotium
evocatus, ardentissimo studio revocavit, et opus tandem confectum typis mandari
iussit. Quod cum iam esset excusum, et ut in lucem emitteretur, idem Pontifex
operam daret, animadvertens non pauca in sacra Biblia praeli vitio irrepsisse,
quae iterata diligentia indigere viderentur, totum opus sub incudem revocandum
censuit atque decrevit. Id vero cum morte praeventus praestare non potuisset,
Gregorius XIV qui, post Urbani VII duodecim dierum Pontificatum, Sixto
successerat, eius animi intentionem executus perficere aggressus est,
amplissimis aliquot Cardinalibus, aliisque doctissimis viris ad hoc iterum
deputatis. Sed eo quoque, et qui illi successit, Innocentio IX brevissimo
tempore de hac luce subtractis; tandem sub initium Pontificatus Clementis VIII
qui nunc Ecclesiae universae gubernacula tenet, opus, in quod Sixtus V
intenderat, Deo bene iuvante perfectum est.
Accipe igitur, Christiane Lector, eodem
Clemente Summo Pontifice annuente, ex Vaticana Typographia veterem ac vulgatam
sacrae Scripturae Editionem, quanta fieri potuit diligentia castigatam: quam
quidem sicut omnibus numeris absolutam, pro humana imbecillitate affirmare
difficile est, ita ceteris omnibus, quae ad hanc usque diem prodierunt, emendatiorem,
purioremque esse, minime dubitandum. Et vero quamvis in hac Bibliorum
recognitione in codicibus manuscriptis, Hebraeis, Graecisque fontibus, et ipsis
veterum Patrum commentariis conferendis non mediocre studium adhibitum fuerit;
in hac tamen pervulgata Lectione sicut nonnulla consulto mutata, ita etiam
alia, quae mutanda videbantur, consulto immutata relicta sunt; tum quod ita
faciendum esse ad offensionem populorum vitandam sanctus Hieronymus non semel
admonuit: tum quod facile fieri posse credendum est, ut maiores nostri, qui ex
Hebraeis, et Graecis Latina fecerunt, copiam meliorum, et emendatiorum librorum
habuerint, quam ii, qui post illorum aetatem ad nos pervenerunt, qui fortasse
tam longo tempore identidem describendo minus puri, atque integri evaserunt;
tum denique quia sacrae Congregationi Amplissimorum Cardinalium, aliisque
eruditissimis viris ad hoc opus a Sede Apostolica delectis propositum non fuit,
novam aliquam editionem cudere, vel antiquum Interpretem ulla ex parte
corrigere, vel emendare; sed ipsam veterem, ac vulgatam Editionem Latinam a
mendis veterum librariorum, necnon pravarum emendationum erroribus repurgatam,
suae pristinae integritati, ac puritati, quoad eius fieri potuit, restituere;
eaque restituta, ut quam emendatissime imprimeretur iuxta Concilii Oecumenici
Decretum pro viribus operam dare.
Porro in hac Editione nihil non canonicum,
nihil adscititium, nihil extraneum apponere visum est: atque ea causa fuit, cur
Liber tertius et quartus Esdrae inscripti, quos inter Canonicos libros sacra
Tridentina Synodus non annumeravit, ipsa etiam Manassae regis Oratio, quae
neque Hebraice, neque Graece quidem exstat, neque ín manuscriptis antiquioribus
invenitur, neque pars est ullius Canonici libri, extra Canonicae Scripturae
seriem posita sint: et nullae ad marginem concordantiae (quae posthac inibi
apponi non prohibentur), nullae notae, nullae variae lectiones, nullae denique
praefationes, nulla argumenta ad librorum initia conspiciantur.
Sed sicut Apostolica Sedes industriam eorum
non damnat, qui concordantias locorum, varias lectiones, praefationes sancti
Hieronymi, et alia id genus in aliis editionibus inseruerunt; ita quoque non
prohibet, quin alio genere characteris in hac ipsa Vaticana editione eiusmodi
adiumenta pro studiosorum commoditate, atque utilitate in posterum adiiciantur;
ita tamen, ut lectiones variae ad marginem ipsius Textus minime annotentur.
|