32
1 Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi
lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum.
2 Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei
obviam angeli Dei.
3 Quos cum vidisset, ait: “ Castra Dei sunt haec ”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra).
4 Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram
Seir, in regionem Edom.
5 Praecepitque eis dicens: “ Sic
loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban
peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem.
6 Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque
nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ”.
7 Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “ Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum
quadringentis viris ”.
8 Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum
erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
9 dicens: “ Si venerit Esau ad unam
turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ”.
10 Dixitque Iacob: “ Deus patris mei
Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in
terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi",
11 minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam
explesti servo tuo. In baculo meo
transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.
12
Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte
veniens percutiat matrem cum filiis.
13 Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen
meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest ”.
14 Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat,
munera Esau fratri suo:
15 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes
viginti,
16 camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta
et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem.
17 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges
dixitque pueris suis: “ Antecedite me, et sit spatium
inter gregem et gregem ”.
18 Et praecepit priori dicens: “ Si
obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?"
et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?",
19 respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau.
Ipse quoque post nos venit ”.
20 Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui
sequebantur greges, dicens: “ Iisdem verbis loquimini ad
Esau, cum inveneritis eum,
21 et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum
insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea
videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ”.
22 Praecesserunt
itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
23 Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem
famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc;
24 sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se
pertinebant, per torrentem,
25 mansit solus.
Et ecce vir
luctabatur cum eo usque mane.
26 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit
acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum
luctaretur cum illo.
27 Dixitque: “ Dimitte me, iam enim ascendit aurora ”.
Respondit: “ Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ”.
28 Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”.
29 At ille: “ Nequaquam, inquit, Iacob
amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum
hominibus et praevaluisti! ”.
30 Interrogavit
eum Iacob: “ Dic mihi, quo appellaris nomine? ”. Respondit: “ Cur quaeris nomen
meum? ”. Et benedixit ei in eodem loco.
31 Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “ Vidi Deum facie
ad faciem, et salva facta est anima mea ”.
32 Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero
claudicabat propter femur.
33 Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in
femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.
|