34
1 Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut
videret filias regionis illius.
2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis
terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens
illam.
3
Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor
eius.
4 Dixitque ad Hemmor patrem suum: “ Accipe mihi
puellam hanc coniugem ”.
5 Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam,
absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent.
6 Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob,
7 ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod
acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus
in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
8 Locutus est itaque Hemmor ad eos: “
Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem,
9 et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis
et filias nostras accipite vobis.
10 Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est:
manete, perambulate et possidete eam ”.
11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: “ Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque statueritis, dabo.
12 Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod
petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem ”.
13 Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in
dolo ob stuprum sororis:
14 “ Non possumus facere, quod petitis,
dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis.
15 In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse
volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras
et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.
17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et
recedemus ”.
18 Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius,
19 nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur,
expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo
patris sui.
20 Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius
locuti sunt ad viros civitatis suae:
21 “ Viri isti pacifici sunt erga nos;
maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias
eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
22 Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant
nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum
gentis imitantes;
23 et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt.
Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum ”.
24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui
egrediebantur e porta civitatis suae.
25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est,
arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt
urbem securi; interfectisque omnibus masculis,
26 Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de
domo Sichem sororem suam.
27 Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt
urbem in ultionem stupri.
28 Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate
et in agris erant, tulerunt.
29 Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt
captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant.
30 Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “
Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus
terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et
domus mea ”.
31 Responderunt: “
Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ”.
|