36
1 Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom.
2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon
Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei;
3 Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
4 Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel,
5 Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core.
Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra
Chanaan.
6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes
animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra
Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob.
7 Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec
sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
8 Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom.
9 Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
10 et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris
Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et
Cenez.
12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae
peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii
Basemath uxoris Esau.
14 Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris
Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core.
15 Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux
Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez,
16 dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada.
17 Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux
Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris
Esau.
18 Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux
Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau.
19 Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom.
20 Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et
Sobal et Sebeon et Ana
21 et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in
terra Edom.
22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem
soror Lotan Thamna.
23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et
Onam.
24 Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit
aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui.
25 Habuitque filium Dison et filiam Oolibama.
26 Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et
Charran.
27 Hi filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan.
28 Habuit autem filios Disan: Us et Aran.
29 Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon,
dux Ana,
30 dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum
secundum tribus eorum in terra Seir.
31
Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii
Israel, fuerunt hi.
32 Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius
Denaba.
33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius
Zarae de Bosra.
34 Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui
percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith.
36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de
Masreca.
37 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta
fluvium.
38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan
filius Achobor.
39 Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis
eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
40 Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et
vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
43 dux Magdiel, dux Iram.
Hi duces Edom habitantes in terra imperii
sui. Ipse
est Esau pater Idumaeorum.
|