42
1 Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto,
dixit filiis suis: “ Quare aspicitis vos invicem?
2 Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto; descendite et
emite nobis necessaria, ut possimus vivere et non consumamur inopia ”.
3 Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent
frumenta in Aegypto,
4 Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat
fratribus eius: “ Ne forte in itinere quidquam patiatur
mali ”.
5 Et ingressi
sunt filii Israel terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat
autem fames in terra Chanaan.
6 Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius
nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres
sui proni in terram,
7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur
interrogans eos: “ Unde venistis? ”. Qui responderunt: “ De terra Chanaan, ut emamus victui
necessaria ”.
8 Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis.
9 Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos:
“ Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae,
venistis! ”.
10 Qui dixerunt: “ Non est ita, domine;
sed servi tui venerunt, ut emerent cibos.
11 Omnes filii unius viri sumus; sinceri sumus, nec quidquam
famuli tui machinantur mali ”.
12 Quibus ille respondit: “ Aliter est;
immunita terrae huius considerare venistis! ”.
13 At illi: “ Duodecim, inquiunt, servi
tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro
est, alius non est super ”.
14 “ Hoc est, ait, quod locutus sum:
exploratores estis!
15 Iam nunc
experimentum vestri capiam: per salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec
veniat frater vester minimus!
16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in
vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint. Alioquin, per salutem
pharaonis, exploratores estis! ”.
17 Tradidit ergo
illos custodiae tribus diebus.
18
Die autem tertio eductis de carcere, ait: “ Facite, quae dixi, et vivetis; Deum enim
timeo.
19 Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere;
vos autem abite et ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras,
20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim
vestros probare sermones, et non moriamini ”.
Fecerunt, ut dixerat,
21 et locuti sunt ad invicem: “ Merito
haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae
illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista
tribulatio ”.
22 Et Ruben ait: “ Numquid non dixi
vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis eius exquiritur
”.
23 Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per
interpretem loquebatur ad eos.
24 Avertitque se parumper et flevit; et reversus locutus est
ad eos.
25 Tollensque Simeon et ligans, illis praesentibus, iussit
ministris, ut implerent eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum
in sacculis suis, datis supra cibariis in viam. Qui fecerunt ita.
26 At illi portantes frumenta in asinis suis profecti sunt.
27 Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in
deversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi
28 dixit fratribus suis: “ Reddita est
mihi pecunia: en habetur in sacco! ”. Et obstupefacti
turbatique mutuo dixerunt: “ Quidnam est hoc, quod fecit
nobis Deus? ”.
29 Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et
narraverunt ei omnia, quae accidissent sibi, dicentes:
30 “ Locutus est nobis dominus terrae
dure et putavit nos exploratores esse provinciae ”.
31 Cui respondimus: “ Sinceri sumus, nec
ullas molimur insidias;
32 duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est
super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
33 Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod
sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus
vestris necessaria sumite et abite;
34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod
non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac
deinceps peragrandi terram habeatis licentiam" ”.
35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli reppererunt
in ore saccorum ligatas pecunias; exterritisque simul omnibus,
36 dixit pater Iacob: “ Absque liberis me
esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin
auferetis. In me haec omnia mala
reciderunt ”.
37 Cui respondit Ruben: “ Duos filios meos interfice, si non
reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam ”.
38
At ille: “ Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et
ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos
cum dolore ad inferos ”.
|