43
1 Interim fames omnem terram vehementer premebat;
2 consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob
ad filios suos: “ Revertimini et emite nobis pauxillum escarum ”.
3 Respondit Iudas: “ Denuntiavit nobis
vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam,
nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum".
4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus
tibi necessaria;
5 sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus,
denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro
minimo" ”.
6 Dixit eis Israel: “ Cur in meam hoc
fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem? ”.
7 At illi responderunt: “ Interrogavit
nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem;
et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid
scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum
vobiscum?" ”.
8 Iudas quoque dixit patri suo Israel: “
Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu
et parvuli nostri.
9 Ego spondeo pro
puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero
peccati reus in te omni tempore.
10 Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus ”.
11 Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: “ Si sic necesse
est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris
et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum,
pistacias terebinthi et amygdalas.
12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam, quam
invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit;
13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum.
14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem, et
remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc Beniamin. Ego autem
quasi orbatus absque liberis ero ”.
15 Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin
descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph.
16 Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit
dispensatori domus suae dicens: “ Introduc viros domum et occide victimas et
instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie ”.
17 Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros
in domum Ioseph.
18 Ibique exterriti dixerunt mutuo: “ Propter pecuniam, quam
rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et
violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros ”.
19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
domus
20 locuti sunt: “ Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante
descendimus, ut emeremus escas;
21 quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus
saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere
reportavimus.
22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis
necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in
marsupiis nostris ”.
23 At ille respondit: “ Pax vobiscum, nolite timere. Deus
vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam
pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo ”. Eduxitque ad eos Simeon.
24
Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum
asinis eorum.
25 Illi vero parabant
munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi
essent panem.
26 Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei
munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram.
27
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: “ Salvusne est
pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit? ”.
28 Qui responderunt: “ Sospes est servus
tuus pater noster, adhuc vivit ”. Et incurvati adoraverunt
eum.
29 Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum
uterinum et ait: “ Iste est frater vester parvulus, de quo
dixeratis mihi? ”. Et rursum: “ Deus,
inquit, misereatur tui, fili mi ”.
30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super
fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit.
31 Rursumque, lota facie, egressus continuit se et ait: “ Ponite panes ”.
32 Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus,
Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum illicitum est enim Aegyptiis
comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium
33 sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et
minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,
34 sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars
venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati
sunt cum eo.
|