44
1 Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “ Imple saccos
eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in
summitate sacci.
2 Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici,
pone in ore sacci iunioris ”. Factumque est ita.
3 Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
4 Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph,
arcessito dispensatore domus: “ Surge, inquit, et
persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro
bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum?
5 Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari
solet? Pessimam rem
fecistis!" ”.
6 Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus
est.
7 Qui responderunt: “ Quare sic loquitur
dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus.
8 Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus
ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo
domini tui aurum vel argentum?
9 Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod
quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri ”.
10 Qui dixit eis: “ Fiat iuxta vestram
sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem
eritis innoxii ”.
11 Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt
singuli.
12 Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit
scyphum in sacco Beniamin.
13
At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
14 Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum
enim de loco abierat omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
15 Quibus ille ait: “ Cur sic agere voluistis? An
ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? ”.
16 Cui Iudas: “
Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus
invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et
apud quem inventus est scyphus ”.
17
Respondit Ioseph: “ Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit
servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum ”.
18 Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “ Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne
irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao!
19 Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis
patrem aut fratrem?".
20 Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex
et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater
mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit
eum" ”.
21 Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam
oculos meos super illum".
22 Suggessimus
domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum
dimiserit, morietur".
23
Et dixisti servis tuis: "Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non
videbitis amplius faciem meam".
24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum,
narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus,
25 et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis
parum tritici".
26 Cui diximus:
"Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum,
proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem
viri".
27
Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit
mihi uxor mea.
28 Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et
hucusque non comparet.
29 Si tuleritis et istum
a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore
ad inferos".
30 Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer
defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
31 videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent
famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
32 Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero
eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini
mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne
calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam ”.
|