45
1 Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram
astantibus, unde clamavit: “ Egredimini, cuncti, foras! ”. Et nemo aderat cum
eo, quando manifestavit se fratribus suis.
2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii
omnisque domus pharaonis.
3
Et dixit Ioseph fratribus suis: “ Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit? ”. Nec poterant respondere
fratres nimio terrore perterriti.
4 Ad quos ille clementer: “ Accedite, inquit, ad me ”. Et cum
accessissent prope: “ Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in
Aegyptum.
5 Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod
vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos
in Aegyptum.
6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc
quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti.
7 Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et
servetur vita vestra in salvationem magnam.
8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui
fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in
omni terra Aegypti.
9 Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei:
"Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae
Aegypti; descende ad me, ne moreris.
10
Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii
filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides.
11 Ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt
famis ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides".
12 En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia
os meum est, quod loquitur ad vos.
13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et
cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me ”.
14 Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris
sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius.
15 Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit
super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum.
16 Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “ Venerunt fratres Ioseph! ”. Et gavisus est pharao
atque omnis familia eius.
17 Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “ Onerantes iumenta ite in terram Chanaan
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad
me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae.
19 Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad
subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et
properate quantocius venientes.
20 Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes
Aegypti vestrae erunt ”.
21 Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus
dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.
22 Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium;
Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque
23 vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos
decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum
et panem et cibum pro itinere portantes.
24 Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: “ Ne irascamini in via! ”.
25 Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad
patrem suum Iacob
26 et nuntiaverunt ei dicentes: “ Ioseph
vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti! ”. At cor eius
frigidum mansit; non enim credebat eis.
27 Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra
et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius,
28 et ait: “ Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et
videbo illum, antequam moriar ”.
|