LIBER EXODUS
1
1 Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp
tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:
2 Ruben, Simeon, Levi, Iuda,
3 Issachar, Zabulon et Beniamin,
4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
5 Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore
Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.
6 Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione
illa,
7 filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac
roborati nimis impleverunt terram.
8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat
Ioseph;
9 et ait ad populum suum: “ Ecce, populus filiorum Israel multus et
fortior nobis est;
10 venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et,
si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis,
egrediatur de terra ”.
11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos
oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses.
12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et
crescebant.
13 Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem
redegerunt eos
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus
duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum
una vocabatur Sephra, altera Phua,
16 praecipiens eis: “ Quando
obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit,
interficite eum; si femina, reservate ”.
17 Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta
praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
18 Quibus ad se accersitis rex ait: “
Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ”.
19 Quae responderunt: “ Non sunt Hebraeae
sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad
eas, pariunt ”.
20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus
confortatusque est nimis;
21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis
domos.
22 Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “ Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid
feminei, reservate ”.
|