2
1 Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis
suae;
2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem
abscondit tribus mensibus.
3 Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et
linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in
carecto ripae fluminis,
4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei.
5 Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in
flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset
fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam
6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius
ait: “
De infantibus Hebraeorum est hic ”.
7 Cui soror pueri: “ Vis, inquit, ut
vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum? ”.
8 Respondit: “ Vade ”. Perrexit puella et vocavit matrem infantis.
9 Ad quam locuta filia pharaonis: “
Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam ”. Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae
pharaonis.
10 Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius
Moysen dicens: “ Quia de aqua tuli eum ”.
11 In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad
fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem
quendam de Hebraeis fratribus suis.
12 Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse
vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.
13 Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes
dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “ Quare percutis
proximum tuum? ”.
14 Qui respondit: “ Quis te constituit
principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti
Aegyptium? ”. Timuit Moyses et ait: “
Quomodo palam factum est verbum istud? ”.
15 Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere
Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo
in terram Madian et sedit iuxta puteum.
16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt
ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris
sui.
17 Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses
et, defensis puellis, adaquavit oves earum.
18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: “ Cur velocius venistis solito? ”.
19 Responderunt: “ Vir Aegyptius
liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit
ovibus ”.
20 At ille: “ Ubi est? ”, inquit. “ Quare dimisistis hominem? Vocate eum,
ut comedat panem ”.
21 Consensit ergo Moyses habitare cum eo accepitque Sephoram
filiam eius uxorem.
22 Quae peperit
ei filium, quem vocavit Gersam dicens: “ Advena sum in terra aliena ”.
23 Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et
ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor
eorum ad Deum ab operibus.
24 Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod
pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob;
25 et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis.
|