4
1 Respondens Moyses ait: “ Quid autem, si non credent mihi ne que
audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ”.
2 Dixit ergo ad eum: “ Quid est quod
tenes in manu tua? ”. Respondit: “
Virga ”.
3 Dixitque Dominus: “ Proice eam in
terram! ”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut
fugeret Moyses.
4 Dixitque Dominus: “ Extende manum tuam
et apprehende caudam eius! ”. Extendit et tenuit, versaque
est in virgam.
5 “ Ut credant, inquit, quod apparuerit
tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”.
6 Dixitque Dominus rursum: “ Mitte manum
tuam in sinum tuum! ”. Quam cum misisset in sinum,
protulit leprosam instar nivis.
7
“ Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ”. Retraxit et protulit
iterum, et erat similis carni reliquae.
8 “ Si non crediderint,
inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi
sequentis.
9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque
audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et,
quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ”.
10 Ait Moyses: “ Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et
nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et
tardioris linguae sum ”.
11
Dixit Dominus ad eum: “ Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel
surdum vel videntem vel caecum? Nonne
ego?
12 Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid
loquaris ”.
13 At ille: “ Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es ”.
14 Iratus Dominus in Moysen ait: “ Aaron, frater tuus Levites,
scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te
laetabitur corde.
15 Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in
ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis.
16 Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem
eris ei ut Deus.
17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es
signa ”.
18 Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum
dixitque ei: “ Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut
videam, si adhuc vivant ”. Cui ait Iethro: “ Vade in pace ”.
19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “ Vade, revertere
in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam ”.
20 Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos
super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua.
21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “ Vide, ut
omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor
eius, et non dimittet populum.
22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus
primogenitus Israel.
23 Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem
non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum ”.
24 Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus
et volebat occidere eum.
25 Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit
praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: “ Sponsus sanguinum tu mihi
es ”.
26
Et dimisit eum, postquam dixerat: “ Sponsus sanguinum ”,
ob circumcisionem.
27 Dixit autem
Dominus ad Aaron: “ Vade in occursum Moysi in desertum ”. Qui perrexit obviam ei in montem
Dei et osculatus est eum.
28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat
eum, et signa, quae mandaverat.
29 Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores
filiorum Israel.
30 Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad
Moysen, et fecit signa coram populo.
31 Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus
filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.
|