12
1 Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti:
2 “ Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni.
3 Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis:
Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
4 Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad
vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta
numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni.
5 Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus;
quem de agnis vel haedis tolletis
6 et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis
huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam.
7 Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem
et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum;
8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum
lactucis amaris.
9 Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum
assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.
10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum
fuerit, igne comburetis.
11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis,
calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis
festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini!
12 Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne
primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis
Aegypti faciam iudicia, ego Dominus.
13 Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus
eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga
disperdens, quando percussero terram Aegypti.
14 Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam
sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
15 Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus
vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum,
peribit anima illa de Israel.
16 Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima
eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae
ad vescendum pertinent.
17 Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi
exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes
vestras ritu perpetuo.
18 Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis
azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris.
Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis
quam de indigenis terrae.
20
Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma ”.
21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et
dixit ad eos: “ Ite tollentes animal per familias vestras
et immolate Pascha.
22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in
pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum
egrediatur ostium domus suae usque mane.
23 Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit
sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet
percussorem ingredi domos vestras et laedere.
24 Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque
in aeternum.
25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis,
ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas;
26 et, cum dixerint vobis filii vestri: "Quae est ista
religio?",
27 dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando
transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos
nostras liberans" ”. Incurvatusque populus adoravit;
28 et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus
Moysi et Aaron.
29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne
primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius
sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne
primogenitum iumentorum.
30 Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque
Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua
non iaceret mortuus.
31 Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “ Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate
Domino, sicut dicitis.
32 Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et
abeuntes benedicite mihi ”.
33 Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter
dicentes: “ Omnes moriemur ”.
34 Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam
fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis posuit super umeros suos.
35 Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et
petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.
36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut
commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios.
37 Profectique sunt
filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque
parvulis.
38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis,
oves et armenta, animantia multa nimis.
39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam
tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant
fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec
pulmenti quidquam occurrerant praeparare.
40 Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto,
fuit quadringentorum triginta annorum.
41
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra
Aegypti.
42 Nox ista vigiliarum
Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes
filii Israel in generationibus suis.
43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “ Haec est religio
Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo;
44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet;
45 advena et mercennarius non edent ex eo.
46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras
nec os illius confringetis.
47 Omnis coetus filiorum Israel faciet illud.
48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire
coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et
tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus
non fuerit, non vescetur ex eo.
49
Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos ”.
50 Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus
Moysi et Aaron;
51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra
Aegypti per turmas suas.
|