13
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis
Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia ”.
3 Et ait Moyses ad populum: “ Mementote
diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in
manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem.
4 Hodie egredimini,
mense Abib (id est novarum Frugum).
5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei et
Hetthaei et Amorraei et Hevaei et Iebusaei, quam iuravit patribus tuis, ut
daret tibi, terram fluentem lacte et melle; celebrabis hunc morem sacrorum
mense isto.
6 Septem diebus vesceris azymis, et in die septimo erit
sollemnitas Domini.
7 Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid
fermentatum nec in cunctis finibus tuis.
8 Narrabisque filio tuo in die illo dicens: "Propter hoc,
quod fecit mihi Dominus, quando egressus sum de Aegypto".
9 Et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum inter
oculos tuos, ut lex Domini semper sit in ore tuo; in manu enim forti eduxit te
Dominus de Aegypto.
10 Custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in
dies.
11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut
iuravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam,
12 separabis omne, quod aperit vulvam, Domino et quod
primitivum est in pecoribus tuis; quidquid habueris masculini sexus,
consecrabis Domino.
13 Primogenitum asini mutabis ove; quod, si non redemeris,
interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes.
14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens:
"Quid est hoc?", respondebis ei: "In manu forti eduxit nos
Dominus de Aegypto, de domo servitutis.
15 Nam, cum induratus esset pharao et nollet nos dimittere,
occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque
ad primogenitum iumentorum; idcirco immolo Domino omne, quod aperit vulvam,
masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo".
16 Erit igitur quasi signum in manu tua et quasi appensum quid
ob recordationem inter oculos tuos, eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de
Aegypto ”.
17 Igitur cum emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per
viam terrae Philisthim, quae vicina est, reputans ne forte paeniteret populum,
si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum,
18 sed circumduxit per viam deserti, quae est iuxta mare
Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti.
19 Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset
filios Israel dicens: “ Visitabit vos Deus; efferte ossa
mea hinc vobiscum ”.
20 Profectique de Succoth castrametati sunt in Etham, in
extremis finibus solitudinis.
21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem
in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque
tempore.
22 Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis
per noctem, coram populo.
|