PRAEFATIO AD LECTOREM
Quoniam sollicitudo pastoralis vera
est causa, qua Ecclesia movetur ut id quod fideliter tradit, renovet, Pius XII
mente percipiens tempus advenisse ut in Breviario Romano, a sancto Pio V, eius
decessore, edito, pro Psalterio Gallicano aliud substitueretur, concessit ut,
sive in privata sive in publica recitatione nova interpretatio, a Pontificii
Instituti Biblici professoribus confecta, adhiberetur. Quam deliberationem his
verbis explicavit: “ ut plenius in dies fidelibus pateat Sacrarum Litterarum
sensus a Spiritu Sancto inspirante datus et hagiographi calamo expressus,
quemadmodum in Encyclicis Litteris Divino afflante Spiritu haud ita multo ante
exposuimus ”.
Pius XII sine dubio haud ignoravit “ Vulgatam
quae dicitur interpretationem arctissime esse cum Sanctorum Patrum scriptis
Doctorumque explanationibus conexam, eandemque longo saeculorum usu summam in
Ecclesia nactam esse auctoritatem ”, sed prorsus etiam conscius fuit huius
veritatis: “ latinae huius interpretationis obscuritates mendaque, a s.
Hieronymo neutiquam expuncta, aetate recentiore idcirco magis magisque
manifesta oculis occurrerunt, quod antiquarum linguarum, imprimisque Hebraicae,
cognitio admodum profecit, quod interpretandi ars perfectior evasit, quod
metricae denique ac rhythmicae sermonum orientalium leges altius fuere
investigatae, et ‘criticae textualis' quae dicitur, normae clarius perspectae
sunt ”.
Concilium Vaticanum II huiusmodi impulsiones
in se recepit iisque obsecundavit, eas ad illum effectum adducens, quem tempora
iam sinebant. Etenim hinc affirmavit: “ Maximum est Sacrae Scripturae momentum
in Liturgia celebranda. Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia
explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces,
orationes et carmina liturgica effusa sunt, et ex ea significationem suam,
actiones et signa accipiunt. Unde ad procurandam sacrae Liturgiae
instaurationem, progressum et aptationem, oportet ut promoveatur ille suavis et
vivus Sacrae Scripturae affectus, quem testatur venerabilis rituum cum
orientalium tum occidentalium traditio ”. Illinc haec congruenter statuit: “
Opus recognitionis Psalterii, feliciter inchoatum, quamprimum perducatur ad
finem, respectu habito latinitatis christianae, usus liturgici etiam in cantu,
necnon totius traditionis latinae Ecclesiae ”.
Paulus VI sine mora, cum adhuc celebraretur
Concilium, anno 1964 ineunte, Coetum peritorum nominavit, obnoxium Concilio ad
exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia, qui optatam Psalterii
emendationem statim est aggressus.
Die 29 mensis Novembris anno 1965 praedictus
Summus Pontifex Paulus VI Pontificiam Commissionem pro Nova Vulgata Bibliorum
editione instituit, cui Augustinus Cardinalis Bea praefuit; in quam exeunte
anno 1967 Coetus pro Psalterio est insertus.
In allocutione, quam die 23 Decembris 1966
habuit, Summus Pontifex consilium de Nova Vulgata editione apparanda his verbis
exposuit: “ Haec editio postulatur progressione studiorum biblicorum et
necessitate tribuendi Ecclesiae et mundo Sacrae Scripturae textum novum,
auctoritate praeditum. Cogitatur de textu, in quo Vulgata editio Hieronymiana
ad verbum exprimitur, ubi textum primigenium accurate exhibet, qualis in
hodiernis editionibus, scientifica, ut aiunt, ratione confectis, continetur;
prudenter vero emendabitur, ubi ab eo deflectit vel eum minus recte
interpretatur, adhibita lingua Latinitatis biblicae christianae, ita ut
respectus traditionis temperetur cum postulatis criticis aetatis nostrae. In
Liturgiam ergo Latinam textus inducetur unicus, qui, ad scientiam quod attinet,
impugnari non possit quique traditioni, disciplinae hermeneuticae ac sermoni
christiano sit consentaneus. Qui textus erit etiam huiusmodi ut ad eum
versiones vulgares referantur ”.
Die 10 Augusti 1969 Liber Psalmorum est
editus, qui in Liturgia Horarum in locum versionis Pianae, quae anno 1945
prodierat, est substitutus. Pontificia Commissio pro Nova Vulgata Bibliorum
editione annis 1970 et 1971, pro more Typis Polyglottis Vaticanis, totum Novum
Testamentum tribus voluminibus edidit.
Moderatio Commissionis pro Nova Vulgata
Bibliorum editione die 3 Iulii 1971 Eduardo Schick, Episcopo Fuldensi, est
credita. Commissio, paene tota e novis constans sodalibus, opus emendationis ad
totum Vetus Testamentum transtulit textumque ita confectum annis 1976 et 1977
quattuor voluminibus edidit.
Die 26 Octobris 1977 Paulo VI postremum
volumen, a Commissione paratum, est propositum. In sermone, quem paulo post ad
Patrum Cardinalium Collegium habuit, affirmavit opus, ad finem perductum, esse
eventum, “ cuius significatio et momentum omnem terminum temporis egrederetur ”;
et addidit: “ Textus magna ex parte, ut fieri potuit, in editiones liturgicas
librorum, hisce annis editorum, transiit, atque etiam in sacris sollemnibus,
quibus praesidemus, adhiberi consuevit.
Cogitare libet textum certum esse
fundamentum, in quo studia biblica dilectissimi cleri innitantur, maxime ubi
bibliothecae, specialibus disciplinis patentes, difficilius consuli possunt et
congruentium studiorum diffusio est impeditior. Ut autem toto textu, qui nunc
in seiunctas editiones est divisus, omnes valeant uti, is in unicam editionem
eamque amplam, elegantem, habilem, sacro Libro dignam, historicam propter
eiusmodi eventum colligetur. Coetus, ad hoc institutus, iam ad inceptum
perficiendum incumbit ”.
Post brevem Pontificatum Ioannis Pauli I,
Summus Pontifex Ioannes Paulus II die 25 Aprilis 1979 per Constitutionem
Apostolicam, a verbis “ Scripturarum thesaurus ” incipientem, Novae Vulgatae
Bibliorum Sacrorum editionem “ typicam ” declaravit et promulgavit..
Oportet quidem significare editionem illam
typicam non ad amussim convenire cum editione voluminum seiunctorum, quia, ut
liquet, Commissio rationem ducere debebat animadversionum, quae interea a
multis ad eam missae erant, secundum methodum, iam in praeparandis singulis
libris servatam, qui “ pro manuscripto ” antea ad cunctos studiosos, etiam non
catholicos, erant perlati.
In hanc alteram quoque editionem typicam, debito permissu obtento, quaedam
retractationes sunt relatae, quas perspicuitas textus et uniformitas
postulabant.
Lectorem ad introductiones peculiares, ad
quas res pertinent, remittimus, ut criteria cognoscat, quae Commissio in
emendandis libris est secuta; normae vero generales, quas Commissio quoad
versionem et linguam observabat, hae fuerunt:
1.
Religiose servanda est littera Vulgatae versionis s. Hieronymi quoties haec
sensum textus primigenii fideliter reddit et facile intellegitur, nec ansam
praebet ad eum minus recte intellegendum vel perperam interpretandum.
2.
Si quando tamen vel in commentariis s. Hieronymi, ut non raro accidit, vel apud
ss. Patres, vel in Vetere Latina versione textus primigenius verbis magis
accommodatis et claris redditur quam in Vulgata editione, tunc hi modi eligendi
esse videntur.
3.
In vocabulis seligendis et in sensu textus primigenii Latine exprimendo, debito
modo ratio habenda est etiam traditionis exegeticae sive Patrum sive Magisterii
Ecclesiae, ita ut nova recensio Vulgatae fideliter reddat sensum “ quem tenuit
et tenet sancta Mater Ecclesia ”. Cavendum tamen omnino erit ne in vertendos
textus Veteris Testamenti inferantur doctrinae Novi Testamenti; item ne in
textus Novi Testamenti inducantur “ explicitationes ” traditionis serioris. Ex
altera tamen parte, versio singulorum textuum talis sit ut doctrina Novi
Testamenti vel traditionis ecclesiasticae facile cum ea componi possit.
4.
Ad “ explicitationes ” quod attinet, quae sive in versione LXX Interpretum, sive
in Vetere Latina, sive etiam apud s. Hieronymum haud raro inveniuntur,
praesertim de Messianismo, in iis diiudicandis norma textus primigenii
servetur, et versio ad regulam praecedentis commatis (n. 3) fiat. Semper autem
caveatur ne libro alicui vel aetati plus tribuatur quam quod revera habuit, ita
ut germanus progressus revelationis perspiciatur. Quod si agatur de textibus,
qui decursu temporum realem progressionem habuerunt, in iis vertendis ea
vocabula seligantur quae eiusmodi progressioni excipiendae sint apta.
5.
In libris vel textibus poëticis Latine reddendis ratio est habenda rhythmi et
sonori accentus; vitentur omnino hiatus, cacophoniae, vitiosae verborum
consociationes, cetera eiusmodi. Ratio scilicet est habenda usus textuum, qui
fit in Liturgia, sive in recitatione sive in cantu.
6.
Idem verbum seu vocabulum Hebraicum vel Graecum non idem omnino verbum Latinum
exposcit nec patitur; eligendum igitur est verbum homologum, quod contextus
requirit, vel pressius verborum significationi respondet. Quod dicendum est
etiam de notissimis illis hesed (gratia, misericordia, benignitas), qâhâl
(coetus, conventus, ecclesia), berît (foedus, testamentum), rûah (ventus,
halitus, animus), quae varias significationes habere possunt.
7.
Ad morphologiam et ad syntaxin et stilum quod attinet, lingua Latina, qua Nova
Vulgata utitur, similis erit linguae christianae antiquae. Ideo omnia vocabula
christianae Latinitatis servanda sunt, licet aetate classica aliam
significationem habuerint, e. g. confiteri, elevare, iubilare, humiliare,
oratio, passio, concupiscentia, gratia, iustitia, salus etc.
Constructiones syntacticae admittuntur, quas
auctores aetatis classicae repudiabant, e.g. quod (vel quia, rarissime quoniam)
post verba sentiendi et dicendi, loco accusativi cum infinitivo. Regula
Latinitatis christianae servanda est etiam in usu particularum (praepositionum
et coniunctionum) et pronominum, prae omnibus cauto ut fideliter reddatur
sensus textus primigenii.
8.
Huc pertinent haud pauci Hebraismi, qui saepissime occurrunt apud auctores
christianos praesertim in Vulgata et in Vetere Latina versione. Difficile
videtur rem “ a priori “ definire. Universe dici potest quod si agitur de meris
Hebraismis, qui Latinitatem undique offendunt vel sunt Latine parum
intellegibiles vel obscuri, tunc manifeste corrigendi sunt. Semitismi ut “
domus sanctitatis ”, “ via iustitiae ”, “ filius perditionis ”, “ canticum
canticorum ”, “ in pace ”, “ in sanctitate ”, “ in iustitia ”, “ ante faciem ”,
maiore cum benevolentia diiudicandi videntur; considerandus est enim in
singulis casibus cum usus Latinitatis christianae proprius, tum genus dicendi
vulgare, nec praetermittenda videtur consuetudo hominum nostrae aetatis
eorumque percipiendi facilitas.
9.
Quod ad nomina propria personarum et locorum attinet, opera est data,
praesertim in hac altera editione, ut saltem in eodem libro eademque
significatione uniformitas servaretur, praelato, ut patet, scribendi modo
certiore aut, in re dubia, editionis Xystinae–Clementinae ratione expressa,
quae propius accedit ad formam Graecam, quae, ad hoc quod pertinet, est textu
Masoretico antiquior.
Orthographia, attento fine liturgico Novae Vulgatae editionis, qui imprimis
perspicuitatem exposcit, non sequitur varietatem exemplarium manu scriptorum,
sed usum, qui hac aetate magis invaluit; qua in re studium est positum in
uniformitate.
Interpunctioni, quae potius practicas quasdam
rationes sequitur, est propositum ut sive lectioni sive interpretationi sit
adiumento, cum textus sit huiusmodi ut “ ad eum versiones vulgares referantur ”.
In Nova Vulgata editione idem ordo librorum servatur, qui proprius est
editionis Xystinae–Clementinae. Ordo autem numerorum capitum et versiculorurn
conformatus est numerandi rationi, quae in quibusque textibus primigeniis invenitur.
In Psalterio ergo ordo textus Masoreticí servatur, ordine Vulgatae editionis
intra parentheses posito.
Textus denique poetici secundum ordinem versuum sunt typographice dispositi,
ratione, ut decet, habita necessitatum Liturgiae Horarum.
EDUARDUS SCHICK eps.
Praeses Pontificiae Commissionis
pro Nova Vulgata editione
|