19
1 Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac
venerunt in solitudinem Sinai.
2 Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum
Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione
montis.
3 Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de
monte et ait:
“ Haec dices domui Iacob
et annuntiabis filiis Israel:
4 Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis,
quomodo portaverim vos super alas aquilarum
et adduxerim ad me.
5 Si ergo audieritis vocem meam
et custodieritis pactum meum,
eritis mihi in peculium de cunctis populis;
mea est enim omnis terra.
6
Et vos eritis mihi regnum sacerdotum
et gens sancta.
Haec sunt verba, quae loqueris ad filios
Israel ”.
7
Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones,
quos mandaverat Dominus.
8 Responditque universus populus simul: “ Cuncta, quae
locutus est Dominus, faciemus ”. Cumque rettulisset Moyses
verba populi ad Dominum,
9 ait ei Dominus: “ Ecce ego veniam ad te
in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat
in perpetuum ”.
Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum,
10 qui dixit ei: “ Vade ad populum et
sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua
11 et sint parati in diem tertium. In die enim tertio
descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
12 Constituesque terminos populo per circuitum et dices:
Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit
montem, morte morietur.
13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut
confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem
”.
14 Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit
eum; cumque lavissent vestimenta sua,
15 ait ad eos: “ Estote parati in diem tertium; ne
appropinquetis uxoribus vestris ”.
16 Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce
coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem,
clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in
castris.
17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco
castrorum, steterunt ad radices montis.
18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset
Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons
vehementer.
19 Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses
loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce.
20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis
vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
21 dixit ad eum: “ Descende et contestare populum, ne velit
transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
22 Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur,
ne percutiat eos ”.
23 Dixitque Moyses ad Dominum: “ Non
poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti
dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum" ”.
24 Cui ait Dominus: “ Vade, descende;
ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant
terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos ”.
25 Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis.
|