21
1 Haec sunt iudicia, quae propones eis:
2 Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in
septimo egredietur liber gratis.
3
Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios
et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus.
5 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem
ac liberos, non egrediar liber",
6 afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel
postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
7 Si quis vendiderit
filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt.
8 Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat,
faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia
fraudavit eam.
9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum
faciet illi.
10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et
concubitum non negabit.
11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque
pretio.
12
Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.
13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in
manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.
14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per
insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
16 Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive
inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
17 Qui maledixerit patri
suo vel matri, morte moriatur.
18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum
lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo,
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum,
impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et
impensas pro medela restituat.
20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui
fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur.
21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit
poenae, quia pecunia illius est.
22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem
praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit,
subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima,
24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem
pro pede,
25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro
livore.
26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et
luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo.
27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae,
dimittet eos liberos pro dente.
28
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus
obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.
29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et
contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut
mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.
30 Quod si pretium ei
fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus.
31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili
sententiae subiacebit.
32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti
dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
33 Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit
eam, cedideritque bos vel asinus in eam,
34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem
mortuum est, ipsius erit.
35
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent
bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.
36 Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et
nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et
cadaver integrum accipiet.
37 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel
vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.
|