23
1 Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio,
ut dicas falsum testimonium.
2 Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio
plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
3 Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
4 Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad
eum.
5 Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non
pertransibis, sed sublevabis cum eo.
6 Non pervertes iudicium pauperis in lite eius.
7 Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium.
8 Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et
subvertunt verba iustorum.
9 Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia
et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.
10
Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius.
11 Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut
comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo.
12 Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat
bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena.
13 Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum
deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.
14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
15 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes
azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de
Aegypto.
Non apparebis in conspectu meo vacuus.
16 Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque
seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando
congregaveris omnes fruges tuas de agro.
17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino
Deo.
18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec
remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane.
19 Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum
Domini Dei tui.
Non coques
haedum in lacte matris suae.
20 Ecce ego mittam
angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem
paravi.
21 Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia
non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo.
22 Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor,
inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
23 Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad
Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum,
quos ego conteram.
24 Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum
opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum.
25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis
et aquis et auferam infirmitatem de medio tui.
26 Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum
dierum tuorum implebo.
27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem
populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga
vertam
28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et
Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas.
29 Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in
solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri.
30
Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram.
31 Ponam autem terminos
tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris
habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro.
32 Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.
33 Non habitent in terra
tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit
in scandalum ”.
|