25
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui
offert ultroneus, accipietis ea.
3 Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et
aes,
4 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
5 et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna
acaciae,
6 oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in
thymiama boni odoris,
7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.
8 Facientque mihi
sanctuarium, et habitabo in medio eorum.
9 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et
omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.
10 Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat
duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac
semissem.
11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque
supra coronam auream per circuitum
12 et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in
quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.
13 Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro;
14 inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut
portetur in eis;
15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.
16 Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.
17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos
et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex
utraque parte propitiatorii,
19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex
propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.
20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium;
respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,
21 quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo
tibi.
22 Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de
medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo
per te filiis Israel.
23 Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos
longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.
24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam
auream per circuitum.
25 Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per
circuitum et super illum coronam auream.
26 Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in
quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
27 Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per
eos, et possit mensa portari.
28 Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis
auro, et per ipsos subvehitur mensa.
29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus
offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo
semper.
31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et
hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.
32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et
tres ex altero.
33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno
sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo
altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui
producendi sunt de hastili.
34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in
nucis modum sphaerulaeque et flores.
35 Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui
simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.
36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum
ductile de auro purissimo.
37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum,
ut luceant in locum ex adverso.
38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur,
fient de auro purissimo.
39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit
talentum auri purissimi.
40
Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
|