26
1 Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re
torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies.
2 Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos,
latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae.
3 Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu
simili cohaerebunt.
4 Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in
extremitate iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in
iunctura altera.
5 Quinquaginta ansulas
facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae,
quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat.
6 Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum
vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat.
7 Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super
habitaculum.
8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo
quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium.
9 E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis,
ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturae
unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae alterius.
11 Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur
ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat.
12 Quod autem superfuerit in sagis, quae parantur tecto, id
est unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora
habitaculi;
13 et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui
plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi
protegens.
14 Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus
arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini.
15
Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae,
16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in
latitudine singulos ac semissem.
17 In tabula una duo
pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum
cunctae tabulae habitaculi parabuntur.
18 Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad
austrum;
19 quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases
singulis pedibus singularum tabularum subiciantur.
20 In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad
aquilonem, viginti tabulae erunt,
21 quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis
tabulis supponentur.
22
Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas;
23 et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post
tergum habitaculi.
24 Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam;
ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt.
25 Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim,
duabus basibus per unam tabulam supputatis.
26 Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas
tabulas in uno latere habitaculi
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad
occidentalem plagam;
28 vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo
usque ad summum.
29
Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes
tabulata contineant, quos operies laminis aureis.
30 Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte
monstratum est.
31 Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso
retorta, opere polymito, cum cherubim intextis.
32 Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae
ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas.
33 Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam
testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur.
34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto
sanctorum
35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in
latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
36 Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et
purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.
37 Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas
ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae.
|