27
1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque
cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres
cubitos in altitudine.
2 Cornua autem per
quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere.
3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et
vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere
fabricabis.
4 Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius
quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei,
5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula
usque ad altaris medium.
6
Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis,
7 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad
portandum.
8 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte
monstratum est, sic facient.
9 Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra
meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in
longitudine
10 et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos
columnarum anulosque earum argenteos.
11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria
centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci
columnarum anulique earum argentei.
12 In latitudine vero
atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et
columnae decem basesque totidem.
13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem,
quinquaginta cubiti erunt,
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno
deputabuntur columnaeque tres et bases totidem;
15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia
quindecim, columnae tres et bases totidem.
16 In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex
hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit
quattuor cum basibus totidem.
17 Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis
argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae.
18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in
latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso
retorta, et habebit bases aeneas.
19
Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes
paxillos atrii ex aere facies.
20 Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus
olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
21 in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est
testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat
coram Domino. Perpetuus erit cultus per
successiones eorum a filiis Israel.
|