28
1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de
medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu,
Eleazar et Ithamar.
2 Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et
decorem;
3 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu
prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
4 Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et
ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta
sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et
byssum.
6 Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque
bysso retorta opere polymito.
7 Duas fascias umerales habebit et in utroque latere
summitatum suarum copulabitur cum eis.
8 Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et
unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
9 Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina
filiorum Israel:
10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta
ordinem nativitatis eorum.
11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos
nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea;
12 et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides
memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super
utrumque umerum ob recordationem.
13
Facies ergo margines textas ex auro
14 et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus
tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
15 Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta
texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
16 Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in
longitudine quam in latitudine.
17 Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu
erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
18 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
19 in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
20 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
21 Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur,
singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
22 Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile,
ex auro purissimo;
23 et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis
summitate;
24 catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus
eius;
25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in
fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
26 Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus
pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod.
27 Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in
utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta
iuncturam eius supra balteum ephod,
28 et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta
hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod
nequeant separari.
29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali
iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino
in aeternum.
30 Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt
super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum
Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
31 Facies et pallium ephod totum hyacinthinum,
32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius
textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur.
33 Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi
mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio
tintinnabulis aureis;
34 ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica.
35 Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur
sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non
moriatur.
36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere
caelatoris: "Sanctum Domino".
37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram
38 super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra
sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis.
Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
39 Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum
opere plumarii.
40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac
mitras in gloriam et decorem;
41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius
cum eo. Et
unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio
fungantur mihi.
42 Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem
turpitudinis suae a renibus usque ad femora;
43 et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur
tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in
sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et
semini eius post eum.
|