30
1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est
quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.
3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam
parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum
4 et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur
in eos vectes, et altare portetur.
5 Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.
6 Ponesque altare contra
velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur
testimonium, ubi conveniam ad te.
7 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane.
Quando componet lucernas, incendet illud;
8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama
sempiternum coram Domino in generationes vestras.
9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec
holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.
10 Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in
sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus
vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
12 “ Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum,
dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga
in eis, cum fuerint recensiti.
13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium
sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet ; media pars
sicli offeretur Domino.
14 Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit
pretium;
15 dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet,
quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.
16 Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a
filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum
coram Domino et propitietur animabus illorum ”.
17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
18 “ Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum;
ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,
19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes.
20 Quando ingressuri
sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando
accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.
21
Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et
semini eius per successiones ”.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen
23 dicens: “ Sume tibi aromata prima
myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est
ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos
quinquaginta,
24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei
de olivetis mensuram hin.
25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum
opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.
26 Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti
27 mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius,
altaria thymiamatis
28 et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum
eorum pertinet, et labrum cum basi sua.
29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui
tetigerit ea, sanctificabitur.
30 Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut
sacerdotio fungantur mihi.
31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum
erit mihi in generationes vestras.
32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius
non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis.
33 Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super
alienum, exterminabitur de populo suo ”.
34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Sume
tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum;
aequalis ponderis erunt omnia.
35 Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale
conditum et purum et sanctum.
36 Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones
ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te:
sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi
sanctum erit pro Domino;
38 homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur,
peribit de populis suis ”.
|