32
1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte
Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “ Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant;
Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid
acciderit ”.
2 Dixitque ad eos Aaron: “ Tollite
inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte
ad me ”.
3 Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad
Aaron.
4 Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit
ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “ Hi sunt dii
tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti! ”.
5 Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et
praeconis voce clamavit dicens: “ Cras sollemnitas Domini
est ”.
6 Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et
hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.
7 Locutus est autem Dominus ad Moysen: “
Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti.
8 Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi
vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt:
"Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ”.
9 Rursumque ait Dominus ad Moysen: “
Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam
eos faciamque te in gentem magnam ”.
11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “ Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti
de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta?
12 Ne, quaeso,
dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et
deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia
populi tui.
13 Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus
iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas
caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et
possidebitis eam semper" ”.
14
Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum
suum.
15 Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas
testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte
16 et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in
tabulis.
17 Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad
Moysen: “ Ululatus pugnae auditur in castris ”.
18 Qui respondit:
“ Non est clamor vincentium
neque clamor fugientium,
sed clamorem cantantium
ego audio ”.
19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros;
iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis.
20 Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit
usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.
21 Dixitque ad Aaron: “ Quid tibi fecit
hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? ”.
22 Cui ille respondit: “ Ne indignetur
dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum.
23 Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant;
huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid
acciderit".
24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et
dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus ”.
25 Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus;
relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum.
26 Et stans in porta castrorum ait: “ Si
quis est Domini, iungatur mihi! ”. Congregatique sunt
ad eum omnes filii Levi.
27
Quibus ait: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur
suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat
unusquisque fratrem et amicum et proximum suum ”.
28 Fecerunt filii
Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia
hominum.
29
Et ait Moyses: “ Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre
suo, ut detur vobis benedictio ”.
30 Facto autem
altero die, locutus est Moyses ad populum: “ Peccastis peccatum maximum;
ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ”.
31 Reversusque ad Dominum ait: “ Obsecro, peccavit populus
iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam
32 aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ”.
33 Cui respondit Dominus: “ Qui peccaverit mihi, delebo eum de
libro meo.
34 Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi:
angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum
eorum ”.
35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem
fecerat Aaron.
|