33
1 Locutusque est Dominus ad Moysen: “ Vade, ascende de loco
isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam
iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam.
2 Et mittam praecursorem tui angelum et eiciam Chananaeum et
Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum,
3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum,
quia populus durae cervicis es, ne forte disperdam te in via ”.
4 Audiens populus sermonem hunc pessimum luxit, et nullus ex
more indutus est cultu suo.
5 Dixitque
Dominus ad Moysen: “ Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno
momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum,
ut sciam quid faciam tibi ”.
6 Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb.
7
Moyses autem tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque
nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quaerebat Dominum,
egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra.
8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa
plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui; aspiciebantque tergum
Moysi, donec ingrederetur tabernaculum.
9 Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis
et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse,
10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium
tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut
solet loqui homo ad amicum suum. Cumque
ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat
de medio tabernaculi.
12 Dixit autem Moyses ad Dominum: “ Praecipis, ut educam
populum istum, et non indicas mihi, quem missurus es mecum; cum dixeris: "Novi
te ex nomine, et invenisti gratiam coram me".
13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam
tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos; respice quia populus
tuus est natio haec ”.
14
Dixitque Dominus: “ Facies mea ibit, et requiem dabo tibi ”.
15 Et ait Moyses: “ Si non tu ipse eas,
ne educas nos de loco isto;
16 in quo enim scietur me et populum tuum invenisse gratiam in
conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ego et populus tuus
prae omnibus populis, qui habitant super terram? ”.
17 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Et
verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et
teipsum novi ex nomine ”.
18 Qui ait: “
Ostende mihi gloriam tuam ”.
19 Respondit: “ Ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in
nomine Domini coram te; et miserebor, cui voluero, et clemens ero, in quem mihi
placuerit ”.
20
Rursumque ait: “ Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet ”.
21 Et iterum: “ Ecce, inquit, est locus
apud me, stabis super petram;
22 cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae et
protegam dextera mea, donec transeam;
23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea; faciem
autem meam videre non poteris ”.
|