34
1 Dixitque Dominus ad Moy sen: “ Praecide tibi duas ta bulas lapideas
instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas
fregisti.
2 Esto paratus
mane, ut ascendas statim in montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis.
3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem;
oves quoque et boves non pascantur e contra ”.
4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant; et
de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus,
portans secum tabulas.
5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit cum eo vocans
in nomine Domini.
6 Et transiens coram eo clamavit: “ Dominus, Dominus Deus,
misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,
7 qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem
et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem
patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ”.
8 Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram et adorans
9 ait: “ Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro,
ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes
iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis ”.
10 Respondit Dominus: “ Ego inibo pactum coram universo populo
tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis
gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile,
quod facturus sum tecum.
11 Observa cuncta, quae hodie mando tibi: ego ipse eiciam ante
faciem tuam Amorraeum et Chananaeum et Hetthaeum, Pherezaeum quoque et Hevaeum
et Iebusaeum.
12 Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris,
iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam;
13 sed aras eorum destrue, confringe lapides palosque succide.
14 Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus
est aemulator.
15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum
fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et
comedas de immolatis.
16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne,
postquam ipsae fuerint fornicatae cum diis suis, fornicari faciant et filios
tuos in deos suos.
17 Deos conflatiles non facies tibi.
18 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus vesceris
azymis, sicut praecepi tibi, in tempore constituto mensis Abib; mense enim
verni temporis egressus es de Aegypto.
19 Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de
cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit.
20 Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro
eo dederis, franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec
apparebis in conspectu meo vacuus.
21 Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et
metere.
22 Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum
messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando, redeunte anni
tempore, cuncta conduntur.
23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in
conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel.
24 Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos
tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu
Domini Dei tui ter in anno.
25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae; neque
residebit mane de victima sollemnitatis Paschae.
26 Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei
tui.
Non coques
haedum in lacte matris suae ”.
27 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Scribe
tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus ”.
28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta
noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba
foederis, decem verba.
29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas
tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex
consortio sermonis Domini.
30 Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem
faciei Moysi, timuerunt prope accedere;
31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes
synagogae. Et postquam locutus est ad eos,
32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit
cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai.
33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam,
34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat,
donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant
imperata.
35 Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat
ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo.
|