37
1 Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem
duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine,
altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo
intus ac foris.
2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,
3 conflans quattuor anulos aureos in quattuor pedibus eius;
duos anulos in latere uno et duos in altero.
4 Vectes quoque fecit de lignis acaciae, quos vestivit auro
5 et quos misit in anulos, qui erant in lateribus arcae, ad
portandum eam.
6 Fecit et propitiatorium de auro mundissimo: duorum cubitorum
et dimidii in longitudine et cubiti ac semis in latitudine.
7 Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex utraque parte
propitiatorii:
8 cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex
summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii
9 extendentes alas sursum et tegentes alis suis propitiatorium
seque mutuo et illud respicientes.
10 Fecit et mensam de lignis acaciae in longitudine duorum
cubitorum et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac
semissem;
11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam
auream per gyrum.
12 Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per
circuitum et super illum coronam auream.
13 Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor
angulis per singulos pedes mensae
14 iuxta limbum; misitque in eos vectes, ut possit mensa
portari.
15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis acaciae et circumdedit
eos auro;
16 et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et
cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et
hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant:
18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una et tres ex
altera;
19 tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque
simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque
simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili
candelabri.
20 In ipso autem hastili erant quattuor scyphi in nucis modum
sphaerulaeque et flores;
21 singulae sphaerulae sub binis calamis per loca tria, qui
simul sex fiunt calami procedentes de hastili uno.
22 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erant, totum
ductile ex auro purissimo.
23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi
emuncta condantur, de auro mundissimo.
24 Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum omnibus
vasis suis.
25 Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per
quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant
cornua.
26 Vestivitque illud
auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos
aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit
altare portari.
28
Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis.
29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et
thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
|