39
1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes
textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut
praecepit Dominus Moysi.
2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque
et bysso retorta
3 opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes
in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.
4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque
latere summitatum suarum copulabatur,
5 et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et
unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut
praeceperat Dominus Moysi.
6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis
aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;
7 posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis
filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
8 Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex
auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,
9 quadrangulum duplex mensurae palmi.
10 Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo
versu erat sardius, topazius, smaragdus;
11 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
12 in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
13 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi
textura aurea per ordines suos.
14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim
tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus
tortile de auro purissimo
16 et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro
duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis;
17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis
angulis eminebant.
18 Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus
marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas
summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit
Dominus Moysi.
20
Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus
ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum
ephod.
21 Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta
hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut
praecepit Dominus Moysi.
22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum
23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in
capitio loricae;
24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura,
cocco ac bysso retorta
25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter
malogranata in inferiore parte pallii per gyrum,
26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus
ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat
Dominus Moysi.
27 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis
eius
28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque
linea ex bysso retorta,
29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac
cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo;
scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”;
31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina,
sicut praeceperat Dominus Moysi.
32 Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi
conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic
fecerunt.
33 Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam
supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases,
34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de
pellibus delphini, velum,
35 arcam testimonii, vectes, propitiatorium,
36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus,
37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et
utensilia earum cum oleo candelabri,
38 altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et
velum in introitu tabernaculi,
39 altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius
omnia, labrum cum basi sua,
40 tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in
introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in
ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri.
41 Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in
sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius
42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
|