40
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum
conventus,
3 et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;
4 et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt.
Candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca
testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
6 et ante tabernaculum conventus altare holocausti,
7 et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis
illud aqua.
8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta
eius.
9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia,
quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.
10
Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et
erit sanctum sanctorum.
11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.
12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi
conventus; et lotos aqua
13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut
mihi sacerdotio fungatur;
14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis
15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi
sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in
generationibus eorum ”.
16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic
fecit.
17 Igitur mense
primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
18
Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas
19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper
operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.
20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra
vectibus, posuit propitiatorium desuper.
21 Cumque intulisset
arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam
septentrionalem extra velum,
23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat
Dominus Moysi.
24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione
mensae in parte australi,
25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus
Moysi.
26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram
propitiatorio
27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat
Dominus Moysi.
28 Posuit et velum in introitu habitaculi
29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi
conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat
Moysi.
30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et
altare implens illud aqua;
31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et
pedes,
32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad
altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
33
Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
34
Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
35 Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia
habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.
36 Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur
filii Israel in omnibus stationibus suis;
37 si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque
in diem, quo levabatur.
38 Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis
in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
|