2
1 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii farinae Domino,
simila erit eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus
2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo
pugillum plenum similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale
super altare, incensum odoris suavissimi Domino.
3
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum
sanctorum de incensis Domini.
4 Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano:
de simila erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma
oleo lita;
5 si oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit, conspersa
oleo et absque fermento;
6 divides eam minutatim et fundes super eam oleum: oblatio
similae est.
7 Sin autem de frixorio
fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur.
8 Et deferes oblationem ex his Domino factam tradens manibus
sacerdotis,
9 qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et
adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino.
10
Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de
incensis Domini.
11 Omnis oblatio similae, quam offeretis Domino, absque
fermento fiet, quia nihil fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino.
12 Primitias tantum
eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in odorem
suavitatis.
13 Quidquid obtuleris sacrificii, similae sale condies nec
auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres
sal.
14
Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni et
grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum
15 fundens supra oleum et tus imponens: similae oblatio est.
16 De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris
fracti et olei ac totum tus.
|