3
1 Quod si hostia pacificorum fue rit eius oblatio et de bobus
vo luerit offerre marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
2 Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad
ostium tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per
circuitum altaris
3 et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum Domino
adipem, qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhaeret,
4 duos renes cum adipe, quo teguntur iuxta ilia, et reticulum
iecoris, quem iuxta renes, auferet.
5 Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod
est super lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino.
6 Si vero de pecoribus fuerit Domino eius oblatio, pacificorum
scilicet hostia, sive masculum sive feminam obtulerit, immaculata erunt.
7 Si agnum obtulerit coram Domino,
8 ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram
tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum;
9 et offeret de pacificorum hostia incensum Domino adipem et
caudam totam, quam iuxta tergum, auferet, et pinguedinem, quae operit ventrem,
atque universum adipem, qui vitalibus adhaeret,
10 et utrumque renunculum cum adipe, qui est iuxta ilia,
reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet.
11 Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum
Domino.
12 Si capra fuerit eius oblatio, offeret eam coram Domino,
13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram
tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris
circuitum,
14 tolletque ex ea oblationem suam, incensum Domino, adipem
scilicet, qui operit ventrem, et universum, qui vitalibus adhaeret,
15 duos renunculos cum adipe, qui est super eos iuxta ilia, et
reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
16 adolebitque ea sacerdos super altare: panis et incensum
suavissimi odoris omnis adeps Domino.
17 Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis
vestris, nec adipem nec sanguinem omnino comedetis ”.
|