4
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam et de
universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit,
3 si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens
populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino sacrificium pro
peccato;
4 et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram
Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum coram Domino.
5 Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens
illum in tabernaculum conventus;
6 cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies
coram Domino contra velum sanctuarii;
7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis
gratissimi coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem
reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
8 Et omnem adipem vituli pro peccato auferet tam eum, qui
operit vitalia, quam omnem, qui vitalibus adhaeret,
9 duos renunculos et adipem, qui est super eos iuxta ilia, et
reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet,
10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit
ea sacerdos super altare holocausti.
11 Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et
intestinis et fimo,
12 totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi
cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco
effusorum cinerum cremabitur.
13 Quod si omnis coetus Israel ignoraverit, et res abscondita
fuerit ab oculis congregationis, feceritque quod contra mandatum Domini est et
deliquerit,
14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio
vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus.
15 Et ponent seniores coetus populi manus super caput eius
coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini,
16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in
tabernaculum conventus,
17 tincto digito aspergens septies contra velum;
18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est
coram Domino in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta
basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus;
19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare.
20 Sic faciens et
de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro peccato; sic faciet ei. Expiante eos sacerdote,
propitius erit Dominus.
21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet
sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis.
22 Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus per
ignorantiam, quod Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque,
23 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret hostiam
Domino hircum de capris immaculatum
24 ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in
loco, ubi solet mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est.
25 Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato
ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum
fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei.
27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae,
ut faciat quidquam ex his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
28 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret capram
immaculatam;
29 ponetque manum super caput hostiae pro peccato et immolabit
eam in loco holocausti.
30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super
cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
31 Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de
victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque
eum, et propitius erit Dominus.
32 Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet
agnam immaculatam;
33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi
solent holocaustorum caedi hostiae.
34 Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens
super cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius.
35 Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps
agni, qui immolatur pro pacificis, cremabit in altari super incensis Domini;
expiabitque eum et peccatum eius, et dimittetur illi.
|