5
1 Si peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque
fuerit, quod aut ipse vidit aut comperit, si non indicaverit, iniquitatem
portabit;
2 vel si anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver
bestiae sit aut iumenti vel reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse
immundus et reus erit;
3 aut si tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem
impuritatem, qua pollui solet, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse cognoverit
postea, subiacebit delicto;
4 aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut
vel male quid faceret vel bene iuxta omnia, quae homines temere iurant,
absconditumque fuerit ab eo, sed ipse postea intellexerit, delicto subiacebit;
5 si ergo reus factus fuerit uno ex istis, confiteatur
peccatum suum
6 et offerat Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam
de gregibus sive capram ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum sacerdos a
peccato eius.
7 Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium
pro delicto duos turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in
sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum;
8 dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens ut sacrificium
pro peccato retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo haereat et non
penitus abrumpatur;
9 et asperget de sanguine eius parietem altaris; quidquid
autem reliquum fuerit, faciet destillare ad fundamentum eius: sacrificium pro
peccato est.
10 Alterum vero adolebit holocaustum, ut fieri solet;
expiabitque eum sacerdos a peccato eius, et dimittetur ei.
11 Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut
duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in
sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet,
quia sacrificium pro peccato est.
12 Tradetque eam
sacerdoti, qui, plenum ex toto pugillum in memoriale hauriens, cremabit in
altari super incensis Domini: sacrificium pro peccato est.
13
Et expiabit eum sacerdos et peccatum eius in uno ex his casibus, et propitius
erit Dominus. Reliquam vero partem sacerdos habebit sicut in oblatione similae ”.
14 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
15 “ Anima, si praevaricans per errorem
in his, quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret sacrificium pro
delicto arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem argenti siclorum
pondere sanctuarii in paenitentiam;
16 ipsumque, quod intulit damni, restituet et quintam partem
ponet supra tradens sacerdoti, qui expiabit eum offerens arietem, et dimittetur
ei.
17 Anima, si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex
his, quae Domini lege prohibentur, et peccati rea portaverit iniquitatem suam,
18 offeret arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem
sacerdoti, qui expiabit eum ab eo, quod nesciens fecerit, et dimittetur ei:
19 sacrificium pro delicto est, delinquens deliquit in Dominum
”.
20 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
21 “ Anima, quae peccaverit et, contempto
Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel
vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit,
22 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit
in uno ex omnibus, in quibus peccare solent homines,
23 si quis sic peccaverit et deliquerit, reddet omnia, quae
per rapinam vel calumniam abstulerit vel deposita retinuerit vel perdita
invenerit
24 vel de quibus peierarit, et restituet integra et quintam
insuper addet partem domino, cui damnum intulerat, in die sacrificii pro
delicto.
25 Sacrificium pro delicto offeret Domino: arietem immaculatum
de grege iuxta aestimationem;
26 qui expiabit eum coram Domino, et dimittetur illi pro
singulis, quae faciendo peccaverit ”.
|