6
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in
foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit.
3 Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super
verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta
altare.
4 Porro
spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra
castra in locum mundum.
5 Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem
nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito
holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
6 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
7 Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron
coram Domino et coram altare:
8 tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est
oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari
in odorem suavissimum, memoriale Domino.
9 Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis,
et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi
conventus comedent illam.
10 Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum
dedi illam ex incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro
peccato atque pro delicto;
11 mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum
sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui
tetigerit illa, sanctificabitur ”.
12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
13 “ Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre
debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in
sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere;
14 quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam
et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino.
15 Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud.
Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur;
16 omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur,
nec quisquam comedet ex eo ”.
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
18 “ Loquere Aaron et filiis eius:
Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur
coram Domino: sanctum sanctorum est.
19 Sacerdos, qui
offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus.
20 Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de
sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto;
21 vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si
vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua.
22 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus
eius, quia sanctum sanctorum est.
23 Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine
infertur in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur,
sed comburetur igni.
|