10
1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem
et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus
non erat.
2 Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt
coram Domino.
3 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Hoc est, quod locutus est Dominus:
"Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis
populi glorificabor" ”. Quod audiens tacuit Aaron.
4 Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui
Aaron, ait ad eos: “ Ite et tollite fratres vestros de
conspectu sanctuarii et asportate extra castra ”.
5 Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos
subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum.
6 Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar
filios eius: “ Comas vestras nolite excutere et vestimenta
nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio.
Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus
suscitavit.
7 Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus,
alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos ”. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi.
8 Dixit quoque Dominus ad Aaron:
9 “ Vinum et omne, quod inebriare potest,
non bibetis tu et filii tui, quando intratis tabernaculum conventus, ne
moriamini praeceptum est sempiternum in generationes vestras
10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et
profanum, inter pollutum et mundum,
11 doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus
est Dominus ad eos per manum Moysi ”.
12 Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar
filios eius, qui residui erant: “ Tollite oblationem
similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento
iuxta altare, quia sanctum sanctorum est.
13 Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et
filiis tuis de incensis Domini, sicut praeceptum est mihi.
14 Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in
loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis
tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel.
15 Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem
coram Domino, et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut
praecepit Dominus ”.
16 De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum
repperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant,
ait:
17 “ Cur non comedistis sacrificium pro
peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis
iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu Domini;
18 praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra
sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi ”.
19 Respondit Aaron: “ Oblata est hodie
victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod
vides. Quomodo potui comedere eam
et placere Domino? ”.
20
Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
|