14
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Hic est ri tus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad
sacerdotem,
3 qui egressus e castris, cum invenerit lepram esse sanatam,
4 praecipiet, ut sumant pro eo, qui purificatur, duas aves
vivas, mundas et lignum cedrinum vermiculumque et hyssopum.
5 Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super
aquas viventes.
6 Aliam autem vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo
tinguet in sanguine avis super aquas viventes immolatae,
7 quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut
iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet.
8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos
corporis, et lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut
maneat extra tabernaculum suum septem diebus.
9
Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac totius
corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit.
10 Die octavo assumet duos agnos immaculatos et ovem anniculam
absque macula et tres decimas ephi similae in sacrificium, quae conspersa sit
oleo, et log olei.
11 Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec
omnia coram Domino in ostio tabernaculi conventus,
12 tollet agnum unum et offeret eum in sacrificium pro
delicto, oleique log et, elevatis ante Dominum omnibus,
13 immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et
holocaustum, id est in loco sancto. Sicut
enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum
sanctorum est.
14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae pro delicto ponet
super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus
dextrae et pedis;
15 et de olei log mittet in manum suam sinistram
16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram
Domino.
17 Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super
extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis
dextri et super sanguinem sacrificii pro delicto
18 et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram
Domino
19 et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit
holocaustum
20 et ponet illud in altari cum sacrificio similae, et homo
rite mundabitur.
21 Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae
dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos,
decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log
22 duosque turtures sive duos pullos columbae, quos manus eius
invenire poterit, unum pro peccato et alterum in holocaustum.
23 Offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad
ostium tabernaculi conventus coram Domino.
24 Qui suscipiens agnum pro delicto et log olei levabit simul
coram Domino;
25 immolatoque agno pro delicto, de sanguine eius ponet super
extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et super pollices manus eius
ac pedis dextri;
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram.
27 In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies
coram Domino;
28 tangetque extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur,
et pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui effusus est pro
delicto.
29 Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu,
mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino;
30 et turtures sive pullos columbae, quos manus illius
invenerit, offeret,
31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio
similae, et sic expiabit eum sacerdos coram Domino.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in
emundationem sui ”.
33 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
34 “ Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis
in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae,
35 ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet:
"Quasi plaga videtur mihi esse in domo mea".
36 At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam
ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt.
Intrabitque postea, ut consideret domum;
37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas
pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua,
38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem
diebus.
39 Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit
crevisse plagam,
40 iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos
extra civitatem in loco immundo;
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi
pulverem rasurae extra urbem in locum immundum
42 lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et
luto alio liniri domum.
43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti
sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita,
44 et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo:
lepra est maligna et domus immunda.
45 Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque
universum pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo.
46 Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit
usque ad vesperum;
47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit
vestimenta sua.
48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in
domo, postquam denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate.
49 Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque
cedrinum et vermiculum atque hyssopum
50 et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas,
51 tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam
et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et
asperget domum septies;
52 purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis
viventibus et in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo;
53 cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere,
expiabit domum, et erit munda.
54 Ista est lex omnis leprae et scabiei,
55 leprae vestium et domorum,
56 tumoris et pustulae et lucentis maculae,
57 ut possit sciri quo tempore immundum quid vel mundum sit ”.
|