16
1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum
Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt,
2 et praecepit ei dicens: “ Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni
tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo
tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium;
3 sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret pro peccato et
arietem in holocaustum;
4 subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis
verecunda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Haec
enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
5 Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in
sacrificium pro peccato et unum arietem in holocaustum.
6 Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et
expiaverit se et domum suam,
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi
conventus,
8 mittens super utrumque sortem, unam Domino et alteram
Azazel.
9 Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro peccato;
10 cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in
expiationem, ut emittat illum ad Azazel in solitudinem.
11 Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et
domum suam immolabit eum;
12 assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino
impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum
intrabit in sancta,
13 ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula
eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non
moriatur.
14 Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies
contra frontem propitiatorii.
15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet
sanguinem eius intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut
aspergat e regione propitiatorii
16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a
praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet
tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis
eorum.
17 Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando
pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam
congregationem Israel, donec egrediatur.
18 Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est,
expiabit illud et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius
per gyrum;
19 aspergensque de sanguine digito septies mundabit
sanctificabitque illud ab immunditiis filiorum Israel.
20 Et postquam compleverit expiationem sanctuarii et
tabernaculi conventus et altaris, tunc afferat hircum viventem;
21 et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron
super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata
eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in
desertum.
22 Cumque portaverit hircus super se omnes iniquitates eorum
in terram solitariam et dimissus fuerit in desertum,
23 ingredietur Aaron in tabernaculum conventus; et, depositis
vestibus lineis, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium,
relictisque ibi,
24 lavabit carnem suam aqua in loco sancto indueturque
vestimentis suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis,
expiabit se et populum;
25 et adipem sacrificii pro peccato adolebit super altare.
26 Ille vero, qui
dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit vestimenta sua et corpus aqua et
postea ingredietur in castra.
27 Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati,
et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur,
asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et
fimum;
28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et
carnem aqua et postea ingredietur in castra.
29 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo,
decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive
indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos.
30 In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus
peccatis vestris coram Domino mundabimini.
31
Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras religione
perpetua.
32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius
initiatae manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis
lineis, vestibus sanctis,
33 et expiabit sanctuarium sanctissimum et tabernaculum
conventus atque altare, sacerdotes quoque et universum populum congregationis.
34 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios
Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno ”.
Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
|