17
1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos:
Iste est sermo, quem mandavit Dominus dicens:
3 Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem
sive capram in castris vel extra castra
4 et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in
oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit
et peribit de medio populi sui.
5 Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas,
quas occidunt in agro, ut afferant Domino ante ostium tabernaculi conventus et
immolent eas hostias pacificas Domino.
6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium
tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino;
7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum
quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum ”.
8 Et ad ipsos dices: “ Homo de domo
Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum
sive sacrificium
9 et ad ostium tabernaculi conventus non adduxerit victimam,
ut offeratur Domino, interibit de populo suo.
10 Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui
peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra
talem animam et disperdam eam de populo suo.
11 Quia anima
carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis
pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat.
12 Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non
comedet sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos.
13 Homo quicumque de filiis Israel et de advenis, qui
peregrinantur apud vos, si venatione ceperit feram vel avem, quibus vesci
licitum est, fundat sanguinem eius et operiat illum terra.
14 Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi
filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis
carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit.
15 Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam
de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et
contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet.
16 Quod si non laverit vestimenta sua nec corpus, portabit
iniquitatem suam ”.
|