21
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad sacer
dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium
suorum,
2 nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre
et patre et filio ac filia, fratre quoque
3 et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in
ipsa contaminabitur.
4 Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne
profanetur.
5 Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient
incisuras.
6 Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa
enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.
7 Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae
repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo.
8 Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo
sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
9 Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen
patris sui; flammis exuretur.
10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput
fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt,
vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non
scindet
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre
quoque suo et matre non contaminabitur.
12 Nec egredietur
de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo
unctionis Dei sui. Ego Dominus.
13 Virginem ducet uxorem;
14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non
accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem.
15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego
Dominus, qui sanctifico eum ”.
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
17 “ Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus
suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;
18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus
fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis,
19 si fracto pede vel manu,
20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si
iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos.
21 Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non
accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui.
22
Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis.
23 Sed ad velum non
ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet
sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ”.
24
Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.
|