23
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae
Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae.
3 Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei
est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis
habitationibus vestris.
4 Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas
celebrare debetis temporibus suis.
5 Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha
Domini est.
6 Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum
Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
7 Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile
non facietis in eo,
8 sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem
septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo ”.
9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi
fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum
spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem,
11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit
pro vobis; altero die sabbati sanctificabit illum.
12 Atque in eodem die, quo manipulum consecrabitis, facietis
agnum immaculatum anniculum in holocaustum Domino,
13 et oblationem cum eo duas decimas similae conspersae oleo
in incensum Domino odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam partem
hin.
14 Panem et grana tosta farrem recentem non comedetis ex
segete usque ad diem, qua offeretis ex ea munus Deo vestro. Praeceptum est
sempiternum generationibus vestris in cunctis habitaculis vestris.
15 Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis
manipulum elationis, septem hebdomadas plenas
16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id
est quinquaginta dies; et sic offeretis oblationem novam Domino
17 ex habitaculis vestris panes elationis duos de duabus
decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domino;
18 offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos
et vitulum de armento unum et arietes duos, et erunt holocaustum Domino cum
oblatione similae et libamentis suis in odorem suavissimum Domino.
19 Facietis et hircum in
sacrificium pro peccato duosque agnos anniculos, hostias pacificorum.
20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum
coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis.
21
Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis; omne opus
servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis
generationibus vestris.
22 Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam
usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis
dimittes eas. Ego Dominus Deus vester ”.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
24 “ Loquere filiis Israel: Mense
septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis,
conventus sanctus.
25 Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum
Domino ”.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
27 “ Attamen decimo die mensis huius
septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque
animas vestras in eo et offeretis incensum Domino.
28 Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies
expiationum est in expiationem vestram coram Domino Deo vestro.
29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de
populis suis;
30 et,quae operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de
populo suo.
31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum
erit vestris generationibus in cunctis habitationibus vestris.
32 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas
vestras; die nono mensis a vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum
vestrum ”.
33 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
34 “ Loquere filiis Israel: Quinto decimo
die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino.
35 Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis
in eo;
36 septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo
conventus sanctus erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim coetus:
omne opus servile non facietis.
37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos,
offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similae,
sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei;
38 praeter sabbata Domini donaque vestra et omnia, quae
offeretis ex voto vel quae sponte tribuetis Domino.
39 Sed quinto decimo die mensis septimi, quando
congregaveritis omnes fructus terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus;
die primo et die octavo erit requies.
40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos
spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et
laetabimini coram Domino Deo vestro.
41 Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum:
legitimum sempiternum erit generationibus vestris. Mense septimo festum
celebrabitis
42 et habitabitis in umbraculis septem diebus; omnis, qui de
genere est Israel, manebit in tabernaculis,
43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare
fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus
vester ”.
44 Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad
filios Israel.
|