24
1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Praecipe fi liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum
ac lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter.
3 Extra velum
testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane
coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris.
4 Super candelabro mundissimo parabit lucernas semper in
conspectu Domini.
5 Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui
singuli habebunt duas decimas,
6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram
Domino statues.
7 Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis
in memoriale, incensum Domino.
8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a
filiis Israel; foedus sempiternum.
9 Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco
sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo ”.
10 Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem
pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum
viro Israelita.
11 Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est
ad Moysen; vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan.
12 Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet
Dominus.
13 Qui locutus est ad Moysen dicens:
14 “ Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui
audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus.
15 Et ad filios Israel loqueris:
Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
16 et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur:
lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit.
Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
17 Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur.
18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro
anima.
19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut
fecit, sic fiet ei:
20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente
restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
21 Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit
hominem, morietur.
22 Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis
peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester ”.
23 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum,
qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii
Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
|