2
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum
suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
3 Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui,
fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;
4 et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia
sescenti.
5 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum
princeps fuit Nathanael filius Suar;
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia
quadringenti.
7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;
8 et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem
milia quadringenti.
9 Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt
centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
10 Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit,
secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;
11 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt,
quadraginta sex milia quingenti.
12 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps
fuit Salamiel filius Surisaddai;
13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt,
quinquaginta novem milia trecenti.
14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;
15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt,
quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.
16 Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum
quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in
secundo loco proficiscentur.
17 Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in
medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla
sua proficiscentur.
18 Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum
Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;
19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt,
quadraginta milia quingenti.
20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit
Gamaliel filius Phadassur;
21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt,
triginta duo milia ducenti.
22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius
Gedeonis;
23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt,
triginta quinque milia quadringenti.
24 Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo
milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
25 Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan
secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;
26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt,
sexaginta duo milia septingenti.
27 Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit
Phegiel filius Ochran;
28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt,
quadraginta milia et mille quingenti.
29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius
Enan;
30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia
quadringenti.
31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum
quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum
vexilla sua ”.
32 Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes
recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.
33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic
enim praeceperat Dominus Moysi.
34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat
Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos
patrum suorum.
|