3
1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est
Dominus ad Moysen in monte Sinai.
2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab,
deinde Abiu et Eleazar et Ithamar.
3 Haec nomina filiorum
Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio
fungerentur.
4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum
in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio
Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
6 “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron
sacerdotis, ut ministrent ei
7 et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam
congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio
habitaculi,
8 et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia
filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.
9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi
sunt a filiis Israel; 10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum
sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
12 “ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni
primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.
13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes
primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in
Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:
15 “ Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias
omnem masculum ab uno mense et supra ”.
16 Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus,
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath
et Merari.
18 Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas:
Lobni et Semei;
19 filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron
et Oziel;
20 filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae
sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
21 De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica,
22 quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno
mense et supra septem milia quingenti.
23 Hi post habitaculum metabantur ad occidentem
24 sub principe Eliasaph filio Lael;
25 et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum
habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores
tabernaculi conventus,
26 et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in
introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne
opus eius.
27 Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas
et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum.
28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia
sescenti habebant excubias sanctuarii.
29 Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus
habitaculi ad meridianam plagam,
30 princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel.
31 Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et
vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi
supellectilem.
32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron
sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
33 At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae.
34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia
ducenti;
35 princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga
septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur;
36 erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et
columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum
huiuscemodi pertinent,
37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli
cum funibus.
38 Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam
ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis
habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit,
morietur.
39 Omnes Levitae, quos
numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino
a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
40 Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus
masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum;
41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel
ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum
Israel ”.
42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes
primogenitos filiorum Israel,
43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et
supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
45 “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et
pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.
46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt
numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,
47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram
sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.
48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui
supra sunt ”.
49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum
eorum, qui redempti erant a Levitis;
50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille
trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii.
51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat
sibi Dominus.
|