4
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per
familias et domos suas
3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum
omnium, qui ingrediuntur, ut stent et ministrent in tabernaculo conventus.
4
Hic est cultus filiorum Caath in tabernaculo conventus: sanctum sanctorum.
5 Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt
castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam
testimonii;
6 et operient rursum velamine pellium delphini extendentque
desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes.
7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et
ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes
semper in ea erunt.
8 Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient
velamento pellium delphini et inducent vectes.
9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum
lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad
concinnandas lucernas necessaria sunt;
10 et super omnia ponent operimentum pellium delphini et
ponent super feretrum.
11 Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento
et extendent desuper operimentum pellium delphini et inducent vectes.
12 Omnia vasa, quibus
ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio; et extendent desuper
operimentum pellium delphini ponentque super feretrum.
13 Sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo
vestimento;
14 ponentque super illud omnia vasa, quibus in ministerio eius
utuntur, id est ignium receptacula, fuscinulas ac vatilla et pateras. Cuncta
vasa altaris operient simul velamine pellium delphini et inducent vectes.
15 Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia
vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent
involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum
Caath in tabernaculo conventus.
16 Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad
concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur,
et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum,
quae in sanctuario sunt ”.
17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
18 “ Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum,
19 sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando
appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique
disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat.
20 Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium;
alioquin morientur ”.
21 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
22 “ Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias
et cognationes suas;
23 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta
numera omnes, qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo conventus.
24 Hoc est officium familiarum Gersonitarum,
25 ut portent cortinas habitaculi, tabernaculum conventus,
operimentum eius et super illud velamen delphini velumque, quod pendet in
introitu tabernaculi conventus,
26 cortinas atrii et velum in introitu atrii, quod est circa
habitaculum et altare, funiculos et vasa ministerii, omnia, quae facta sunt, ut
eis laborent.
27
Iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson, et scient singuli cui
debeant oneri mancipari.
28 Hic est cultus familiarum Gersonitarum in tabernaculo
conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum
recensebis
30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta,
omnes, qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum tabernaculi
conventus.
31 Haec sunt onera eorum: portabunt tabulas habitaculi et
vectes eius, columnas ac bases earum,
32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis
et funibus suis; omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque
portabunt.
33 Hoc est officium familiarum Meraritarum et ministerium in
tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis ”.
34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae
filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
35 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum,
omnes, qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi conventus;
36 et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta.
37 Hic est numerus familiarum Caath, qui ministrant in
tabernaculo conventus: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per
manum Moysi.
38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos
patrum suorum
39 a triginta annis et supra usque ad quinquagesimum annum,
omnes, qui ingrediuntur, ut ministrent in tabernaculo conventus;
40 et inventi sunt secundum familias et domus patrum suorum
duo milia sescenti triginta.
41 Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in
tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini.
42 Numeratae sunt et familiae filiorum Merari per cognationes
et domos patrum suorum
43 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum,
omnes, qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi conventus;
44 et inventi sunt tria milia ducenti.
45 Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos
recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
46 Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri
fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos
patrum suorum
47 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum
ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda in tabernaculo
conventus,
48 fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49 Iuxta
verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera
sua, sicut praeceperat ei Dominus.
|