5
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Praecipe filiis Israel, ut eiciant de castris omnem leprosum et qui
semine fluit pollutusque est super mortuo.
3 Tam masculum quam feminam eicite de castris, ne contaminent
ea, cum habitaverim cum eis ”.
4 Feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra,
sicut locutus erat Dominus Moysi.
5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
6 “ Loquere ad filios Israel: Vir sive
mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et
fraude transgressi fuerint mandatum Domini, ille homo reus erit;
7 et confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput
quintamque partem desuper ei, in quem peccaverint.
8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit
sacerdotis, praeter arietem, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis
hostia.
9 Omnis quoque praelibatio rerum sacrarum, quas offerunt filii
Israel, ad sacerdotem pertinet;
10 et, quidquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur
manibus sacerdotis, ipsius erit ”.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
12 “ Loquere ad filios Israel et dices ad
eos: Vir, cuius uxor erraverit maritumque decipiens
13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non
quiverit, sed latet quod impuram se reddiderit et testibus argui non potest,
quia non est inventa in stupro,
14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem
suam, quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur,
15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa
decimam partem ephi farinae hordeaceae. Non fundet super eam oleum nec imponet
tus, quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium.
16 Afferet igitur eam sacerdos et statuet coram Domino;
17 assumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum
terrae de pavimento habitaculi mittet in eam.
18 Cumque posuerit sacerdos mulierem in conspectu Domini,
discooperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis,
oblationem zelotypiae; ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum
exsecratione maledicta congessit.
19 Adiurabitque eam et dicet: "Si non dormivit vir
alienus tecum, et si non declinasti a viro tuo et non polluta es, deserto
mariti toro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta
congessi.
20 Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et
concubuisti cum altero viro",
21 adiurabit eam sacerdos iuramento maledictionis: "Det
te Dominus in maledictionem, iuramentum in medio populi tui; putrescere faciat
femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur;
22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero
tumescente putrescat femur!". Et respondebit mulier: "Amen,
amen".
23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea
aquis amarissimis
24 et dabit ei bibere aquas amaras, in quas maledicta
congessit, et ingredientur in eam aquae maledictionis, quae amarae fient;
25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et
agitabit illud coram Domino imponetque illud super altare;
26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur in
memoriale, et incendat super altare; et deinde potum det mulieri aquas
amarissimas.
27 Quas cum biberit, si polluta est et, contempto viro,
adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis et, inflato ventre,
computrescet femur; eritque mulier in maledictionem omni populo eius.
28 Quod si polluta non fuerit sed munda, erit innoxia et
faciet liberos ”.
29 Ista est lex zelotypiae, si declinaverit mulier a viro suo
et si polluta fuerit,
30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in
conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia, quae scripta sunt;
31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem
suam.
|